라틴어 문장 검색

equites autem magno cum periculo proelio dimicare, propterea quod illi etiam consulto plerumque cederent et, cum paulum ab legionibus nostros removissent, ex essedis desilirent et pedibus dispari proelio contenderent.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 16장2)
Equestris autem proeli ratio et cedentibus et insequentibus par atque idem periculum inferebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 16장3)
cum equitatus noster liberius praedandi vastandique causa se in agros eiecerat, omnibus viis semitisque essedarios ex silvis emittebat et magno cum periculo nostrorum equitum cum eis confligebat atque hoc metu latius vagari prohibebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 19장2)
Suam sententiam in utramque partem esse tutam: si nihil esset durius, nullo cum periculo ad proximam legionem perventuros; si Gallia omnis cum Germanis consentiret, unam esse in celeritate positam salutem.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 29장6)
Cottae quidem atque eorum, qui dissentirent, consilium quem habere exitum? In quo si non praesens periculum, at certe longinqua obsidione fames esset timenda.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 29장7)
"neque is sum," inquit, "qui gravissime ex vobis mortis periculo terrear: hi sapient; si gravius quid acciderit, abs te rationem reposcent,
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 30장2)
Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrumque et orant, ne sua dissensione et pertinacia rem in summum periculum deducant:
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 31장1)
Ab eo de periculis Ciceronis legionisque cognoscitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 45장5)
Labienus interitu Sabini et caede cohortium cognita, cum omnes ad eum Treverorum copiae venissent, veritus, si ex hibernis fugae similem profectionem fecisset, ut hostium impetum sustinere posset, praesertim quos recenti victoria efferri sciret, litteras Caesari remittit, quanto cum periculo legionem ex hibernis educturus esset; rem gestam in Eburonibus perscribit; docet omnes equitatus peditatusque copias Treverorum tria milia passuum longe ab suis castris consedisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 47장4)
Ibi ex captivis cognoscit, quae apud Ciceronem gerantur, quantoque in periculo res sit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 48장2)
Gallus periculum veritus, ut erat praeceptum, tragulam mittit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 48장7)
Erat magni periculi res tantulis copiis iniquo loco dimicare; tum, quoniam obsidione liberatum Ciceronem sciebat, aequo animo remittendum de celeritate existimabat:
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 49장6)
ut citra vallem pro castris proelio contenderet, si id efficere non posset, ut exploratis itineribus minore cum periculo vallem rivumque transiret. Prima luce hostium equitatus ad castra accedit proeliumque cum nostris equitibus committit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 50장4)
nostris vero etiam de vallo deductis propius accedunt et tela intra munitionem ex omnibus partibus coniciunt praeconibusque circummissis pronuntiari iubent, seu quis Gallus seu Romanus velit ante horam tertiam ad se transire, sine periculo licere; post id tempus non fore potestatem:
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 51장2)
ex his omnibus iudicat rebus, quanto cum periculo et quanta cum virtute res sint administratae.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 52장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION