라틴어 문장 검색

"non has ego pulvere crasso atque cruore genas, meruit quibus iste favorem semivir, infodiam mittamque informe sepulcro corpus et Ocbalio donem lugere magistro?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권323)
"nos te lugenti, puer, infitiamur Averno, maestaque perpetuis sollemnia iungimus astris, nunc festina cohors, at si Boeotia ferro vertere tecta dabis, magnis tunc dignior aris, tunc deus, Inachias nec tantum culta per urbes numina, captivis etiam iurabere Thebis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권38)
"cedo equidem, quo sacra tamen ritusque peremptae gentis et, in tumidos si quid male feta reliquit mater, abire iubes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권85)
fugit ille perempto consertus domino, nec iam arma aut frena tenentem portat adhue:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권309)
saepe ignari perimuntque caduntque.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권175)
"licet ecce peremptos ulcisci socios maestamque rependere noctem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권296)
Fama per Aonium rapido vaga murmure campum spargitur in turmas, solito pernicior index cum lugenda refert, donec, cui maxima fando damna vehit, trepidas lapsa est Polynicis ad aures.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권17)
remeabat ab armis maestus Echioniis, demersi funera lugens auguris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권281)
"stant circum subiti proceres, ut quisque perempto proximus, et magnis loca desolata tuentur regibus haud laeti seque huc crevisse dolentes, non secus amisso medium cum praeside puppis fregit iter, subit ad vidui moderamina clavi aut laterum custos, aut quem penes obvia ponto prora fuit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권62)
"nullane post manes regis tibi cura perempti, clare Dyma, teneant quem iam fortasse volucres Thebanique canes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권150)
averso pariter deus occidit astro, te nemus Oebalium, te lubrica ripa Lacaenae virginis et falso gurges cantatus olori flebit, Amyclaeis Triviae lugebere Nymphis, et quae te leges praeceptaque fortia belli erudiit genetrix, nimium didicisse queretur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권222)
Stabat fatidici prope saeva altaria vatis maestus, adhuc patriae et tantum communia lugens fata, Creon:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권274)
nee iam aut Oeniden aut Hippomedonta peremptos aut vatem Pelopea phalanx aut Areada credunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권337)
"nimirum Martius anguis, quaeque novis proavum tellus effloruit armis - hinc animi tristes nimiusque in pectore Mavors, et de matre nihil, sponte en ultroque peremptus inrumpis maestas Fatis nolentibus umbras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권365)
"uni fas sit lugere parenti, et nunc heu quae digna tibi sollemnia quasve largiar exsequias?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권32)

SEARCH

MENU NAVIGATION