라틴어 문장 검색

bis caput intonsum fontana spargitur unda, bis sua faginea tempora fronde tegit, usus abest Veneris, nec fas animalia mensis ponere, nec digitis anulus ullus inest, veste rudi tectus supra nova vellera corpus ponit, adorato per sua verba deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권452)
unda prius spargat, virgaque verrat humum, frondibus et fixis decorentur ovilia ramis, et tegat ornatas longa corona fores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권498)
"da veniam culpae, nec, dum degrandinet, obsit agresti fano supposuisse pecus, nec noceat turbasse lacus, ignoscite, nymphae, mota quod obscuras ungula fecit aquas, tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa numina, tu sparsos per nemus omne deos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권510)
an, quia cunctarum contraria semina rerum sunt duo discordes, ignis et unda, dei, iunxerunt elementa patres aptumque putarunt ignibus et sparsa tangere corpus aqua?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권529)
"volnera testor armaque, quae sparsi sanguine saepe meo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권603)
"prima per immensas sparsi nova semina gentes!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권120)
floreat ut toto carmen Nasonis in aevo, sparge, precor, donis pectora nostra tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권232)
Romulus ut tumulo fraternas condidit umbras, et male veloci iusta soluta Remo, Faustulus infelix et passis Acca capillis spargebant lacrimis ossa perusta suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권273)
"pascebat sparsas utraque ripa boves, et quem nunc gentes Tiberim noruntque timentque, tunc etiam pecori despiciendus eram."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권400)
huc venit incinctus tunica mercator et urna purus suffita, quam ferat, haurit aquam, uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda omnia, quae dominos sunt habitura novos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권417)
spargit et ipse suos lauro rorante capillos et peragit solita fallere voce preces:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권418)
spargit aquis aditus (et aquae medicamen habebant) extaque de porca cruda bimenstre tenet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권110)
Et tua sic latos spargantur membra per agros , Tamquam quae patrias detinuere vias . Aere Perilleo veros imitere iuvencos, Ad formam tauri conveniente sono . Utque ferox Phalaris , lingua prius ense resecta More bovis Paphio clausus in aere gemas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 20:4)
Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 32:1)
Qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, ocior est requiemque negat tergoque fugacis inminet et crinem sparsum cervicibus adflat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION