라틴어 문장 검색

itaque et lumen mutari saepe volumus et situs earum rerum quas intuemur, et intervalla aut contrahimus aut diducimus, multaque facimus usque eo dum aspectus ipse fidem faciat sui iudicii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 26:7)
si enim dicent ea de quibus disserent se dilucide perspicere nec ulla communione visorum inpediri, conprendere ea se fatebuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 60:1)
' Et alias quidem saepe, si aut in sensibus ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas, aut obscuriora sunt quae videntur, aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 72:2)
Sed ex hoc genere toto perspici potest levitas orationis eorum qui omnia cupiunt confundere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 72:5)
Haec cum dixisset Catulus, me omnes intueri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 87:1)
isdem enim hic sapiens de quo loquor oculis quibus iste vester caelum terram mare intuebitur, isdem sensibus reliqua quae sub quemque sensum cadunt sentiet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 141:3)
Solis autem magnitudinem (ipse enim hic radiatus me intueri videtur admonens ut crebro faciam mentionem sui) - vos ergo huius magnitudinem quasi decempeda permensi refertis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 170:6)
sed fuerunt ii consules quorum mentes angustae humiles pravae, oppletae tenebris ac sordibus, nomen ipsum consulatus, splendorem illius honoris, magnitudinem tanti imperi nec intueri nec sustinere nec capere potuerunt, - non consules, sed mercatores provinciarum ac venditores vestrae dignitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 4장 3:1)
nam Q. Metellus, et inimicus et frater inimici, perspecta vestra voluntate omnia privata odia deposuit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 10장 1:5)
negant intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 1:2)
quod quo facilius argumentis perspicere possitis, rem gestam vobis dum breviter expono, quaeso, diligenter attendite.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 1:2)
praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset, quo quidem tempore - scio enim quam timida sit ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus - omnia non modo quae reprehendi palam sed etiam quae obscure cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam falsam, fictam, levem perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 1:1)
villam ut perspiceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 2:14)
fingite animis - liberae sunt enim nostrae cogitationes et quae volunt sic intuentur ut ea cernimus quae videmus - fingite igitur cogitatione imaginem huius condicionis meae, si possimus efficere Milonem ut absolvatis, sed ita si P. Clodius revixerit - quid voltu extimuistis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 1:2)
senatus erga se benevolentiam temporibus his ipsis saepe esse perspectam, vestras vero et vestrorum ordinum occursationes, studia, sermones, quemcumque cursum fortuna ceperit, secum se ablaturum esse dicit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION