라틴어 문장 검색

non ita se invidiam pertimuisse ut nihil in aequitate et misericordia civium suorum spei habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 625:3)
non murus nec vallum sed armati armatis obstant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 304:2)
quoque ne confestim bellum indiceretur neve exercitus mitterentur religio obstitit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 330:1)
et cum ibi quoque religio obstaret ne non posset nisi ab consule dici dictator, augures consulti eam religionem exemere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 338:5)
dictator ad contionem advocatam increpuit quod animos ex tam levibus momentis fortunae suspensos gererent ut parva iactura accepta, quae ipsa non virtute hostium nec ignavia Romani exercitus sed discordia imperatorum accepta sit, Veientem hostem sexiens victum pertimescant Fidenasque prope saepius captas quam oppugnatas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 346:1)
ad quod bellum ubi ex senatus consulto consules dilectum habere occipiunt, obstare enixe tribuni sibi plebique eam fortunam oblatam memorantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 602:1)
quis est qui spondeat eundem, si differtur bellum, animum postea fore, cum si laxamentum dederis, maior frequentiorque legatio itura sit, cum id quod nunc offendit Etruscos, rex creatus Veiis, mutari spatio interposito possit vel consensu civitatis, ut eo reconcilient Etruriae animos, vel ipsius voluntate regis, qui obstare regnum suum saluti civium nolit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 55:3)
ab horum aetatibus dignitatibusque et honoribus violandis dum abstinebatur, et ad reliquos similes conatus verecundia irae obstabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 285:1)
sed ne id quod placebat decerneretur in tantae nobilitatis viris ambitio obstabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 404:2)
et cum tribus vocarentur intercessio collegarum latoribus obstaret, trepidi patres ad duo ultima auxilia, summum imperium summumque ad civem decurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 399:2)
iam nec collegas nec bellum nec dictatorem obstare, quippe qui etiam omen plebeio consuli magistro equitum ex plebe dicendo dederit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 417:1)
sensit peritus dux quae res victoriae obstaret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 512:1)
exsolvamus religione populum, si qua obligavimus, ne quid divini humanive obstet quo minus iustum piumque de integro ineatur bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 110:2)
inde nobilitas, nec ii modo in quos crimen intendebatur sed universi, simul negare nobilium id crimen esse, quibus, si nulla obstetur fraude, pateat via ad honorem, sed hominum novorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 372:1)
quae ne ira obstaret bono publico, legatos ex consularium numero mittendos ad eum senatus censuit, qui sua quoque eum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 542:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION