라틴어 문장 검색

date ravulos choraulas, quibus antra per palati crepulis reflanda buccis gemit aura tibialis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:24)
hos inter motus pigram gemit una quietem Thessalia et geminis incusat fata querellis, quod senior Peleus nec adhuc maturus Achilles.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권180)
"quid gemis ingentes caelo paritura nepotes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권273)
ritu se cingit uterque Paconio monstrantque simul parentque volentes, donec letiferas vario medicamine pestes et suspecta mali ruperunt nubila somni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici61)
et nunc, heu, vittis et frontis honore soluto infaustus vates versa mea pectora tecum plango lyra, sed tu comitem sociumque doloris, si merui luctusque tui consortia sensi, iam lenis patiare precor, me fulmine in ipso audivere patres, ego iuxta busta profusis matribus atque piis cecini solacia natis et mihi, cum proprios gemerem defectus ad ignes - quem, Natura!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus13)
immensis urnam quatit Aeacus umbris, ast hic quem gemimus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus97)
alte tamen ac procul intrat altius in sensus maioraque vulnera vincit plaga minor, famulum - quia rerum nomina caeca sic miscet Fortuna manu nec pectora novit - , sed famulum gemis, Urse, pium, sed amore fideque has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto libertas ex mente fuit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati4)
rumpat frenos dolor iste diesque, si tam dura placent - hominem gemis - heu mihi!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati6)
gemit inter bella peremptum Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi, et volucres habuere rogum cervusque Maronem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati9)
nos non arsura feremus munera, venturosque tuus durabit in annos me monstrante dolor, neque enim mihi flere parentem ignotum, similis gemui proiectus ad ignem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum14)
haud aliter gemuit per Sunia Theseus litora, qui falsis deceperat Aegea velis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum65)
tunc immane gemens foedatusque ora tepentes adfatur cineres:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum66)
hae possent et Athon cavare dextrae et maestum pelagus gementis Helles intercludere ponte non natanti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana14)
caeco gemeret Mors elusa barathro longius et vacuae posuissent stamina Parcae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam64)
non murmure trunco quod gemit et durae queritur Philomela sorori:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum32)

SEARCH

MENU NAVIGATION