라틴어 문장 검색

namque uno modo fit appositum ars rhetorica ut navis piratica, altero nomen rei, qualis est philosophia, amicitia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 206:1)
quidam eandem philosophiam, quorum est Isocrates.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 242:4)
quod vero de bono, utili, iusto disserere philosophiae officium esse dicunt, non obstat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 345:1)
hi diversas opiniones tradiderunt, appellatique inde Apollodorei ac Theodorei ad morem certas in philosophia sectas sequendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 21:1)
mores appellantur, atque inde pars quoque illa philosophiae moralis est dicta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 82:2)
est igitur ante omnia oratio alia vincta atque contexta, soluta alia, qualis sermone et epistolis, nisi cum aliquid supra naturam suam tractant, ut de philosophia, de re publica, similibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 276:3)
supersunt qui de philosophia scripserint, quo in genere paucissimos adhuc eloquentes litterae Romanae tulerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 124:1)
in philosophia parum diligens, egregius tamen vitiorum insectator fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 130:3)
philosophiam ex professo, ut quidam faciunt, ostentantibus parum decori sunt plerique orationis ornatus maximeque ex adfectibus, quos illi vitia dicunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 34:1)
idem tamen confitetur, ea iam esse a philosophia petenda, videlicet quia magis haec illi videtur in possessione earum rerum fuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 57:2)
philosophia enim simulari potest, eloquentia non potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 96:2)
maius expecta, cum puerilem animum deposueris et te in viros philosophia transscripserit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 2:2)
Satis ipsum nomen philosophiae, etiam si modeste tractetur, invidiosum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 2:2)
Hoc primum philosophia promittit, sensum communem, humanitatem et congregationem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 4:1)
Frugalitatem exigit philosophia, non poenam, potest autem esse non incompta frugalitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION