라틴어 문장 검색

haec amoris pignora cum essent, nec quicquam secretum alter ab altero haberent, per iocum adulescens vetat eam mirari, si per aliquot noctes secubuisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 100:1)
pignus fui, ad pacem retinendam legatus missus sum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 186:4)
nummum quater et viciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi equites, nec obsidum nomine - nam militare iussi sunt - , et tamen re ipsa ut pignus fidei essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 568:1)
Ab huius necessitudinis commemoratione orsi petierunt legati in colloquium veniendi regi potestatem faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 402:2)
Marcius et se ita a patre suo accepisse dixit, amicitiam hospitiumque cum Philippo fuisse, et minime immemorem necessitudinis eius legationem eam suscepisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 403:1)
tam in pignus fidei obsides desiderati erant quam ut appareret sociis nequaquam ex dignitate pari congredi regem cum legatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 413:1)
non se amicosque tantum, sed etiam milites praeda expleturum spes cupiditati admota ita occaecavit animum, ut nec ex iis qui venerant quemquam retineret nec obsides, pignus futuros afore fraudem agendae rei, posceret nec mitteret exploratum nec fidem acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 108:3)
Gracchi primum bona consecravit quod in multa pignoribusque eius qui tribunum appellasset, intercessioni non parendo se in ordinem coegisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 180:2)
nunc hoc me orare a vobis iussit Iuppiter, ut conquaestores singula in subsellia eant per totam caveam spectatoribus, si cui favitores delegatos viderint, ut is in cavea pignus capiantur togae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol33)
edepol qui me esse dicat cruciatu malo dignum, ne ego cum illo pignus haud ausim dare;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9189)
nuculeum amisi, retinui pignori putamina.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4233)
Postulo abs te, ut mi illum reddas servom, quem hic reliqueram pignus pro me, qui mihi melior quam sibi semper fuit, pro bene factis eius ut ei pretium possim reddere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 114)
id ni fit, mecum pignus si quis volt dato in urnam mulsi, Poenus dum iudex siet vel Graecus adeo, vel mea causa Apulus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS47)
vel da pignus, ni ea sit filia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 290)
Ni ergo matris filia est, in meum nummum, in tuom talentum pignus da.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 294)

SEARCH

MENU NAVIGATION