라틴어 문장 검색

Ipse perveni ad fontem purissimum, ex quo videtur aqua debere perduci, sicut initio temptatum erat, arcuato opere, ne tantum ad plana civitatis et humilia perveniat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 37 2:1)
Nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille, Sed, quamvis neuter, mixtus uterque color - Qualem clivosae madidis in vallibus Idae Ardua derepto cortice cedrus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 147)
At vos, qua veniet, tumidi, subsidite, montes, Et faciles curvis vallibus este, viae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1627)
' Si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra Restat, in Elysia valle Tibullus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 940)
non ego, Phoebe, datas a te mihi mentiar artes, nec nos aëriae voce monemur avis, nec mihi sunt visae Clio Cliusque sorores servanti pecudes vallibus, Ascra, tuis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:17)
scit bene venator, cervis ubi retia tendat, scit bene, qua frendens valle moretur aper;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:32)
urbs in Achaemeniis vallibus ista fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:150)
forte sub umbrosis nemorosae vallibus Idae candidus, armenti gloria, taurus erat, signatus tenui media inter cornua nigro:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:193)
si tibi per tutum planumque negabitur ire, atque erit opposita ianua fulta sera,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 10:4)
ut prope perventum, comites in valle relinquit, ipsa nemus tacito clam pede fortis init.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 148:2)
est illi curae me perdere, quaeque solebat esse levis, constans et bene certa nocet, crede mihi, si sum veri tibi cognitus oris (nec planis nostris casibus esse puter ), Cinyphiae segetis citius numerabis aristas, altaque quam multis floreat Hybla thymis, et quot aves motis nitantur in aere pinnis, quotque natent pisces aequore, certus eris, quam tibi nostrorum statuatur summa laborum, quos ego sum terra, quos ego passus aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 711)
"arduus in valles et fora clivus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권152)
sic Fabii vallem latis discursibus implent, quodque vident, sternunt, nec metus alter inest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권141)
hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres, quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권248)
vallis Aricinae silva praecinctus opaca est lacus, antiqua religione sacer.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권140)

SEARCH

MENU NAVIGATION