라틴어 문장 검색

Haec Baptismatis structura pondus ostendit synergiae inter Ecclesiam et familiam ad fidem tradendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:6)
45. In Sacramentorum celebratione Ecclesia suam tradit memoriam, praecipue per fidei professionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:1)
Ille quidem verba symboli Credo in veritate proferre nequit, quin hac de causa non transformetur, quin immittatur in historiam amoris qui eum amplectitur, qui eius extendit exsistentiam eumque participem efficit ingentis communionis, ultimi subiecti Credo pronuntiantis, videlicet Ecclesiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:13)
46. Alia duo elementa essentialia exstant in fideli transmissione memoriae Ecclesiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 85:1)
Tetigimus itaque quattuor elementa quae comprehendunt thesaurum memoriae ab Ecclesia traditae:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 87:1)
47. Ecclesiae unitas, sive in tempore sive in spatio, cum fidei unitate coniungitur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 89:1)
Denique fides una est, quoniam ab universa Ecclesia participatur, quae est unum corpus et unus Spiritus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 92:1)
In communione solius subiecti, quod est Ecclesia, communi fruimur intuitu.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 92:2)
Etenim, cum fidei unitas sit Ecclesiae unitas, auferre aliquid fidei idem est ac aliquid de veritate communionis detrahere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:5)
Patres tamquam unum corpus fidem descripserunt, corpus veritatis, varia continens membra, per analogiam cum Christi corpore eiusque in Ecclesia continuatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:6)
Fidei integritas conectitur etiam cum imagine Ecclesiae virginis, cum eius fidelitate in sponsali amore erga Christum:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:7)
49. Ad praestandum servitium unitati fidei eiusque integrae transmissioni Dominus Ecclesiae tradidit donum apostolicae successionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:1)
Per illam in tuto collocatur continuatio memoriae Ecclesiae et cum certitudine recurrere licet ad limpidum fontem, ex quo fides oritur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:2)
Certitudo nexus cum origine datur ergo a personis vivis, quod quidem fidei vivae congruit quam Ecclesia transmittit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:3)
Magisterii Ecclesiae auxilio ad nos integra pervenire potest haec voluntas, et insimul laetitia eandem in plenitudine exsequendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION