라틴어 문장 검색

prandensque cum illo in loco praedicto statim eum ad urbem praecessit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 143:4)
Quem statim misso ad sanctum Mauricium Carlo filio suo honorifice suscipere iussit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 164:2)
Statim post natalem Domini venerunt Willeri et Beatus duces Venetiae necnon et Paulus dux Iaderae atque Donatus eiusdem civitatis episcopus legati Dalmatarum ad praesentiam imperatoris cum magnis donis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 169:2)
Qui statim imperatori adventus sui causam insinuans celebratis ex more missarum sollemniis eum diadematis inpositione coronavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 816 237:5)
Statim missa trans mare legatione iunxit amicitias cum filiis Godofridi et, ut exercitus in Saxoniam Transalbianam mitteretur, impetravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 245:4)
Fortunatus patriarcha Gradensis, cum a quodam presbitero suo nomine Tiberio apud imperatorem fuisset accusatus, quod Liudewitum ad perseverandum in perfidia, qua coeperat, hortaretur eumque ad castella sua munienda artifices et murarios mittendo iuvaret et ob hoc ad palatium ire iuberetur, primo velut iussionem impleturus in Histriam profectus est, inde simulato reditu ad Gradum civitatem nullo suorum praeter eos, cum quibus hoc tractaverat, suspicante nanctus occasionem clam navigavit, veniensque Iaderam Dalmatiae civitatem Iohanni praefecto provinciae illius fugae suae causas aperuit, qui eum statim navi impositum Constantinopolim misit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 270:4)
Corpus vero eius in eodem regno in loculo *reposuerunt, donec transferretur in Franciam, quod postea per diversa loca translatum est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:12)
At australes Franci congregant exercitum contra Nortmannos, sed statim terga vertunt, ibique Walo Mettensis episcopus corruit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 17:1)
Hac Nortmanni patrata victoria valde elati Parisius adeunt turremque statim aggressi valide obpugnant, et quia necdum perfecte firmata fuerat, eam se capi sine mora existimant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:1)
Herkengerus vero quae sibi mandaverat statim adimplevit et Heinricum cum exercitu Parisius venire fecit, sed nil ibi profecit atque in suam rediit regionem.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:2)
Statimque de latibulis Dani pauci surgentes *illum interemerunt, magnumque dolorem et terrorem Christianis fecit, Danis vero gaudium.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 31:4)
Quod statim imperatori nuntiatum est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 31:6)
Sed Evrardus archiepiscopus ipsius civitatis statim cum eis de redemptione civitatis agi coepit et obtinuit quod voluit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:15)
Frequentibus vero incursionibus exterruit eos, nec ausi sunt postea ita adversus praedictum venire castrum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 43:4)
Statimque rex iussit illis reddi claves castelli omnesque suos iussit exire, et ita homines Balduini recipere ipsum castrum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION