라틴어 문장 검색

ex quibus quaedam per se esse, quaedam adjicere vel sorbitioni, vel potioni licet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 3:4)
Ergo acetum acre per se sorbere, et magis etiam, quod scilla conditum est, expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 2:1)
tinctae in aceto lactucae intubique, ex eodem betae, ex sinapi asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aves macrae, ejusdem generis venatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 2:3)
omniaque in cibis et potionibus, quae urinae movendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 3:2)
nam et ipsum cum cibo assumere, et muriam ejus cum aceto sorbere commodum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 4:7)
neque cibum, neque potionem frigidam assumere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVII De Renum morbis. 1:8)
adjicere modo cibo, modo potioni piper, porrum, ferulam, album papaver, quae maxime inde urinam movere consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVII De Renum morbis. 1:11)
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu silvestri duodecim, anisi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones divisa.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVII De Renum morbis. 2:1)
Si id incidit, protinus ab omni potione abstinendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 3:1)
admovendumque naribus est pulegium ex aceto;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 3:6)
Erasistratus primo tribus vini guttis, aut quinis aspergendam potionem esse dixit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 4:6)
At si inanis est homo, et crura ejus contrahuntur, interponenda potio absinthii est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 5:1)
postero die utique a potione abstinere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 5:5)
Nisi finito vero tormento, recte neque cibus, neque potio assumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXI De morbo intestini plenioris. 2:5)
Si pluribus diebus nihil remedia alia juverunt, vetusque jam vitium est, aquae bene frigidae potio assumta ulcera adstringit, et initium secundae valetudinis facit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION