라틴어 문장 검색

iucundam eam esse potionem fontis eius, sed qui biberit, saxeos habiturum sensus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장89)
Legisse apud philosophum Graecum memini (ni fallor, ille Aristoteles fuit in libro quem de ebrietate conposuit) mulieres raro in ebrietatem cadere, crebro senes:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 15:1)
si penitus malum descendit, chartae conbustae partes tres, auripigmenti pars quarta, aut pares potiones salis fricti et iridis frictae, aut item pares potiones chalcitidis, calcis, auripigmenti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장6)
Sicera Hebraeo sermone omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest, sive illa fermento conficitur sive pomorum suco aut favi decoquuntur in dulcem et barbaram potionem aut palmarum fructus exprimantur in liquorem coctisque frugibus aqua pinguior colatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:9)
Inde postero autem potio ieiuno tepidae aquae praebetur ac viride gramen, tum vetus faenum vel molle stramentum substernitur, crepusculoque aqua iterum datur, parumque hordei cum vicialibus, ut per exiguas potiones cibi ad iusta perducatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 5:4)
Quanto satius est aperte accusare ebrietatem et vitia eius exponere, quae etiam tolerabilis homo vitaverit, nedum perfectus ac sapiens, cui satis est sitim extinguere, qui, etiam si quando hortata est hilaritas aliena causa producta longius, tamen citra ebrietatem resistit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 17:3)
Ut spectata est tota ratio quam de muliebris ebrietatis raritate Disarius invenitur, ita unum ab eo praetermissum est, nimio frigore quod in earum corpore est frigescere haustum vinum, et ita debilitari, ut vis eius quae elanguit nullum possit calorem, de quo nascitur ebrietas, excitare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION