라틴어 문장 검색

inde levibus proeliis a populationibus agrum sociorum tutabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 27:2)
itaque sine consilio, sine imperio pro se quisque currere ad sua tutanda;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 120:1)
tum in Oretanos progressus et ibi duobus potitus oppidis, Noliba et Cusibi, ad Tagum amnem ire pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 249:1)
Philippus Athamanum praecipue captivis indulgenter habitis, ut per eos conciliaret gentem, nactus spem Athamaniae potiendae exercitum eo duxit praemissis in civitates captivis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 171:1)
nam venerunt frequentes, nec contineri in castris potuerunt, et in seditione ipsi inter sese sunt et, cum Hypatam tuendam Heracleamque depoposcissent, neutram tutati refugerunt in iuga montium, pars Heracleae incluserunt sese.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 214:1)
dum haec in Aeolide geruntur, Abydus cum per aliquot dies obsidionem tolerasset praesidio regio tutante moenia, iam omnibus fessis Philota quoque praefecto praesidii permittente magistratus eorum cum Livio de condicionibus tradendae urbis agebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 130:1)
in acie ibi steti, eam partem sum tutatus in qua me consul esse voluit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 621:1)
ac cum ipsa altitudo locorum eos tutaretur, fossam quoque et alia munimenta verticibus iis quos insederant circumiecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 243:1)
ibi montis quem ceperant altitudine paulisper se tutati mox in deditionem concesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 14:2)
ad duodecim milia hominum caesa, plus duo capta et castris Romanus potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 227:3)
nave vacua dominis regii potiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 42:3)
cum eos quoque Demetrius traheret, ferrum veste abdiderunt, quo se tutari, si qua vis fieret, possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 72:2)
nocte cum armatis domum ad interficiendum me venit, clausisque foribus parietum praesidio me a furore eius sum tutatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 78:4)
conferti in portis obstando magis quam pugnando castra tutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 298:1)
et cum ferret passim cuncta atque ageret, populique alii voluntate alii metu iugum acciperent, centum tria oppida intra paucos dies in deditionem accepit, praeda potitus ingenti est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 578:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION