라틴어 문장 검색

Qualis apes aestate nova per florea rura Exercet sub sole labor, cum gentis adultos Educunt fetos, aut cum liquentia mella Stipant et dulci distendunt nectare cellas, Aut onera accipiunt venientum aut agmine facto Ignavum, fucos, pecus a praesepibus arcent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 2:1)
sed et illi quos dicit fortemque Gyam fortemque Serestum, pulcher quoque Aquiculus, et Mavortius Haemon, et fortissimus Umbro, et Virbius Hippolyti proles pulcherrima bello, nullum locum inter pugnantium agmina vel gloriosa vel turpi commemoratione meruerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 8:2)
Agmina densentur campis, Argivaque pubes Auruncaeque manus Rutuli veteresque Sicani, Stant Gauranae acies et picti scuta Labici:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 18:2)
Agmen pro actu et ductu quodam ponere non inelegans est, ut:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 4:1)
— Leni fluit agmine Thybris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 4:2)
Quod per amoenam urbem leni fluit agmine flumen
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 4:5)
Transmittunt cursu campos, atque agmina cervi Pulverulenta fuga glomerant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 9:1)
Sic fatus, noctis tenebris rapit agmina ductor Impiger, et torto Balearis verbere fundae Ocior, et missa Parthi post terga sagitta;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:45)
Ut notae fulsere aquilae Romanaque signa, Et celsus medio conspectus in agmine Caesar, Diriguere metu, gelidus pavor occupat artus, Et tacito mutos volvunt in pectore questus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:52)
Ipsum, omnes aquilas collataque signa ferentem, Agmine non uno densisque incedere castris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:45)
Tunc quae tuta petant, et quae metuenda relinquant, Incerti, quo quemque fugae tulit impetus, urgent Praecipitem populum serieque haerentia longa Agmina prorumpunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:53)
Achaemeniis decurrant Medica Susis Agmina:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:30)
Ut primum fortuna redit, servilia solvit Agmina:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:18)
Densi vix agmina vulgi Inter et exsangues, immissa morte, catervas Victores movere manus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:89)
Interea trepido discedens agmine Magnus Moenia Dardanii tenuit Campana coloni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION