라틴어 문장 검색

Utrum igitur de fructu amicitiae satis dixerimus, utrum etiam certas personas, inter quas et oriri possit et servari et perfici, lucide distinxerimus, utrum praeterea assentationes quae falso amicitiae nomine palliantur, manifeste prodiderimus, utrum quoque certas metas, quousque tendi debeat amor inter amicos, ostenderimus, vos iudicate.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:7)
His igitur falsis amicitiae finibus explosis, finem amicitiae ex verbis Domini proferendum putavimus, qui mortem ipsam pro amicis sanxit non esse fugiendam.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:17)
Primum igitur de ipsa electione tractemus.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:19)
Quemcumque igitur in his vitiis assiduum inveneris, cavendus tibi est ille;
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:17)
Is igitur tibi eligendus est in amicum, quem non iracundiae furor inquietet, non instabilitas dividat, non conterat suspicio, non verbositas a debita gravitate dissolvat.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:1)
Si igitur his omnibus post dimissam amicitiam impetaris, quamdiu tolerabilia fuerint, ferenda sunt;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:22)
Patet igitur hanc amicitiam quae patitur sectionem, ex ea parte qua laeditur, numquam fuisse veram, quia amicitia quae desinere potest, numquam vera fuit.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 2:4)
Quomodo igitur amicitia solvitur, si excluso talia sunt exhibenda ab eo a quo solvitur?
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 2:11)
Nisi igitur et tu hunc ipsum in alium transferas affectum, gratis amicum diligens, eo quod per se carus tibi videatur amicus, quid vera sapiat amicitia non poteris.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:18)
Eius igitur quem eligisti, subtiliter est probanda intentio, ne secundum spem commodi cuiuslibet tibi velit in amicitia copulari, mercenariam eam aestimans non gratuitam.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:25)
Firmamentum igitur stabilitatis et constantiae in amicitia, fides est:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:8)
Sic igitur des amico, ut non improperes, non mercedem expectes, non frontem obducas, non vultum avertas, non deponas oculos;
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:12)
Cum igitur tibi esse debeat cum amico cor unum et anima una, iniuriosum nimis est, si non sit et pecunia una.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:16)
Haec igitur lex in hac parte inter amicos teneatur;
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:17)
Nobis igitur quibus nihil accipere, nihil dare permittitur, qualis erit in hac parte spiritalis amicitiae gratia?
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION