라틴어 문장 검색

Ubi vero calor a primo vere orsus aestatem quoque similem exhibet, necesse est multum sudorem in febribus subsequi.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 15:2)
Neque vitae alia spes in magnis malis est, quam ut impetum morbi trahendo aliquis effugiat, porrigaturque in id tempus, quod curationi locum praestet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, V De signis longi morbi. 1:3)
Atque eae quoque quae in aqua degunt, leviorem cibum praestant, quam quae natandi scientiam non habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 6:6)
Nam quadrupes omne animal, si lactens est, minus alimenti praestat:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 8:3)
Sed quum ab iis coeperim, quae notas quasdam futurae adversae valetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animadversione ejusdem temporis faciam.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 5:1)
illo tantum interposito discrimine, quod unum diem praestat integrum, tertio redit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 2:3)
primis vero tortoris vicem exhibuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 3:4)
sed quum hoc breve tempus non praestet, satius est principia cibi a decedente febre, quam reliquias ab incipiente excipi.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 17:4)
Quum vero in summo incremento morbus est, utique non ante quartum diem, magna siti antecedente, frigida aqua copiose praestanda est, ut bibat etiam ultra satietatem;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 8:1)
Cibus autem in ejusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem alvum praestet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 6:6)
Id praestat acerbum oleum, vel rosa, vel melinum, aut myrteum:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 2:3)
Idem praestat pulvis ex contritis aridis myrti vel rubi foliis, aut ex austeri et boni vini arida faece:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 2:6)
Si tamen res coget, ex iisdem aliquid, quae id praestant, erit decoquendum, eaque aqua potui danda.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 7:2)
Idem oryza quoque, et, si nihil aliud est, far praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 11:3)
Potui, nisi quid obstat, gelida aqua praestanda.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION