라틴어 문장 검색

Deinde quia nemo nostrum novit nisi id tempus, quod cum maxime transit, ad praeterita rari animum retorquent ;
(세네카, 행복론, Liber III 15:1)
Nemo, quod fuit, tamquam in praeterito sed tamquam in perdito ponit, ideoque caduca memoria est futuro imminentium.
(세네카, 행복론, Liber III 15:4)
Hoc loco reddendum est Epicuro testimonium, qui adsidue queritur, quod adversus praeterita simus ingrati, quod, quaecumque percipimus bona, non reducamus nec inter voluptates numeremus, cum certior nulla sit voluptas, quam quae iam eripi non potest.
(세네카, 행복론, Liber III 17:1)
Atqui hoc ingrati est non esse contentum praeterito tem- pore.
(세네카, 행복론, Liber V 103:6)
Quodsi posset quemadmodum praeteritorum annorum cuiusque numerus proponi, sic futurorum, quomodo illi, qui paucos viderent superesse, trepidarent, quomodo illis parcerent !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 45:2)
nec enim illis vacat praeterita respicere, et si vacet, iniucunda est paenitendae rei recordatio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 56:6)
Nemo, nisi quoi omnia acta sunt sub censura sua, quae num- quam fallitur, libenter se in praeteritum retorquet;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 57:2)
at praeteriti temporis omnes, cum iusseritis, aderunt, ad arbitrium tuum inspici se ac detineri patientur, quod facere occupatis non vacat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:6)
Illorum brevissima ac sollicitissima aetas est, qui praeteritorum obliviscuntur, praesentia neclegunt, de futuro timent ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 96:1)
Sacerdotium tibi petenti praeteritis compluribus, quorum parentes mecum militaverant, dedi ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 58:3)
) De clementia quoque compendiosa principibus capitula Seneca evigilavit, in quibus ideo brevitatem dilexit non obscuram, ut magnis occupatos legere non taederet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 35:4)
nam cogitatio eius circa omne caelum it, in omne praeteritum futurumque tempus immittitur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 81:2)
Ingratus est, qui iniuriam vocat finem voluptatis, stultus, qui nullum fructum esse putat bonorum nisi praesentium, qui non et in praeteritis adquiescit et ea iudicat certiora, quae abierunt, quia de illis ne desinant non est timendum.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 58:2)
Itaque in praeteritum tempus animus mittendus est et quicquid nos umquam delectavit reducendum ac frequenti cogitatione pertractandum est ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 59:3)
in utroque non praeterita, sed futura intuebitur - nam, ut Plato ait, nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 121:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION