라틴어 문장 검색

cum autem sine corpore idem vult esse deum, omni illum sensu privat, etiam prudentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 33:5)
Ex eadem Platonis schola Ponticus Heraclides puerilibus fabulis refersit libros, et tamen modo mundum tum mentem divinam esse putat, errantibus etiam stellis divinitatem tribuit sensuque deum privat et eius formam mutabilem esse vult, eodemque in libro rursus terram et caelum refert in deos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 34:4)
At Persaeus eiusdem Zenonis auditor eos esse habitos deos a quibus aliqua magna utilitas ad vitae cultum esset inventa, ipsasque res utiles et salutares deorum esse vocabulis nuncupatas, ut ne hoc quidem diceret, illa inventa esse deorum, sed ipsa divina;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 37:5)
quoius rationis vim atque utilitatem ex illo caelesti Epicuri de regula et iudicio volumine accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 43:5)
Ne hoc quidem vos movet considerantis, quae sit utilitas quaeque oportunitas in homine membrorum, ut iudicetis membris humanis deos non egere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 92:2)
nec externa magis quam interiora, cor pulmones iecur cetera - quae detracta utilitate quid habent venustatis (quando quidem haec esse in deo propter pulchritudinem voltis)?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 92:5)
ipsi qui inridentur Aegyptii nullam beluam nisi ob aliquam utilitatem quam ex ea caperent consecraverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 101:3)
possum de ichneumonum utilitate de crocodilorum de faelium dicere, sed nolo esse longus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 101:6)
quam si ad fructum nostrum referemus, non ad illius commoda quem diligemus, non erit ista amicitia sed mercatura quaedam utilitatum suarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 122:5)
quartam causam esse eamque vel maximam aequabilitatem motus conversionem caeli, solis lunae siderumque omnium distinctionem utilitatem pulchritudinem ordinem, quarum rerum aspectus ipse satis indicaret non esse ea fortuita:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 15:1)
nec sane multum interest utrum id neget an eos omni procuratione atque actione privet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 44:8)
ipsius vero mundi, qui omnia conplexu suo coercet et continet, natura non artificiosa solum sed plane artifex ab eodem Zenone dicitur, consultrix et provida utilitatum oportunitatumque omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 58:1)
quicquid enim magnam utilitatem generi adferret humano, id non sine divina bonitate erga homines fieri arbitrabantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 60:3)
Similiter nares, quae semper propter necessarias utilitates patent, contractiores habent introitus, ne quid in eas quod noceat possit pervadere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 145:1)
nos elephantorum acutissumis sensibus nos sagacitate canum ad utilitatem nostram abutimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION