라틴어 문장 검색

Caesar nulla ratione ad pugnam elici posse Pompeium existimans hanc sibi commodissimam belli rationem iudicavit, uti castra ex eo loco moveret semperque esset in itineribus, haec spectans, ut movendis castris pluribusque adeundis locis commodiore re frumentaria uteretur, simulque in itinere ut aliquam occasionem dimicandi nancisceretur et insolitum ad laborem Pompei exercitum cotidianis itineribus defatigaret.
(카이사르, 내란기, 3권 85:2)
His constitutis rebus, signo iam profectionis dato tabernaculisque detensis animadversum est paulo ante extra cotidianam consuetudinem longius a vallo esse aciem Pompei progressam, ut non iniquo loco posse dimicari videretur.
(카이사르, 내란기, 3권 85:3)
Tum Caesar apud suos, cum iam esset agmen in portis, "differendum est" inquit, "iter in praesentia nobis et de proelio cogitandum, sicut semper depoposcimus;
(카이사르, 내란기, 3권 85:4)
animo simus ad dimicandum parati:
(카이사르, 내란기, 3권 85:5)
Pompeius quoque, ut postea cognitum est, suorum omnium hortatu statuerat proelio decertare.
(카이사르, 내란기, 3권 86:1)
sed rationem consilii mei accipite, quo firmiore animo in proelium prodeatis.
(카이사르, 내란기, 3권 86:4)
" Simul denuntiavit, ut essent animo parati in posterum et, quoniam fieret dimicandi potestas, ut saepe rogitavissent, ne suam neu reliquorum opinionem fallerent.
(카이사르, 내란기, 3권 86:8)
Omnibus interfui proeliis neque temere incognitam rem pronuntio.
(카이사르, 내란기, 3권 87:2)
magna pars deperiit, quod accidere tot proeliis fuit necesse, multos autumni pestilentia in Italia consumpsit, multi domum discesserunt, multi sunt relicti in continenti.
(카이사르, 내란기, 3권 87:4)
Ac tamen quod fuit roboris duobus proeliis Dyrrachinis interiit.
(카이사르, 내란기, 3권 87:7)
Caesar superius institutum servans decimam legionem in dextro cornu, nonam in sinistro collocaverat, tametsi erat Dyrrachinis proeliis vehementer attenuata, et huic sic adiunxit octavam, ut paene unam ex duabus efficeret, atque alteram alteri praesidio esse iusserat.
(카이사르, 내란기, 3권 89:1)
Unum hoc proelium superest;
(카이사르, 내란기, 3권 91:4)
In eo proelio non amplius CC milites desideravit, sed centuriones, fortes viros, circiter XXX amisit.
(카이사르, 내란기, 3권 99:1)
Sic enim Caesar existimabat, eo proelio excellentissimam virtutem Crastini fuisse, optimeque eum de se meritum iudicabat.
(카이사르, 내란기, 3권 99:4)
signaque militaria ex proelio ad Caesarem sunt relata CLXXX et aquilae VIIII. L.
(카이사르, 내란기, 3권 99:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION