라틴어 문장 검색

sagitta aut spiculum simul et progrediendo rotat, et rotando progreditur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 233:6)
etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum iudicaram, tamen permotus hominum fama scribendum ad te existimavi et pro nostra benevolentia petendum ne quo progredereris proclinata iam re quo integra etiam progrediendum tibi non existimasses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8B 1:1)
Si Sphaera solida, in fluido uniformi & infinito, circa axem positione datum uniformi cum motu revolvatur, & ab hujus impulsu solo agatur fluidum in orbem;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 15:1)
Attamen aqua dissipata habetur non modo in longius progressis Nationibus, verum etiam in illis quae progredi nituntur quaeque magnam eiusdem copiam habent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 42:5)
Ex praemissis consequitur etiam quod Ellipseos a corpore P descriptae axis seu Apsidum linea, quoad motum angularem progreditur & regreditur per vices, sed magis tamen progreditur, & in singulis corporis revolutionibus per excessum progressionis fertur in consequentia.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 59:2)
Huic damna adduntur quae dant solida fluxaque venenata eiectamenta in Nationes ad prosperitatem progredientes allata nec non polluens industria societatum, quae in Nationibus minus progredientibus operantur, quod facere non possunt in Nationibus quae opes capitales praebent:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 66:6)
cum autem progrediens confirmatur animus, agnoscit ille quidem naturae vim, sed ita, ut progredi possit longius, per se sit tantum inchoata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 58:5)
Si Cylindrus solidus infinitè longus in fluido uniformi & infinito circa axem positione datum uniformi cum motu revolvatur, & ab hujus impulsu solo agatur Fluidum in Orbem, perseveret autem fluidi pars unaquaeque uniformiter in motu suo;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 4:1)
Ex datis corporum motibus sub initio, datur uniformis motus centri communis gravitatis, ut & motus spatii quod una cum hoc centro movetur uniformiter in directum, nec non corporum motus initiales respectu hujus spatii.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 29:1)
Cur ergo nos ad uniformem cibum redigis, cum nihil nec in nobis nec circa nos nec in his de quibus sumus uniforme sit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 21:3)
eiusque vela cum sunt per altitudinem mediam mali pendentia, non potest habere navis celerem cursum, cum autem in summo cacumine antemnae subductae sunt, tunc vehementiore progreditur impetu, quod non proxime calcem mali, quod est loco centri, sed in summo longius et ab eo progressa recipiunt in se vela ventum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장16)
& propterea pulsus, qui tempore itus & reditus unius latitudinem suam progrediendo conficiunt, & in loca pulsuum proxime praecedentium semper succedunt, ob aequalitatem distantiarum, aequali cum velocitate in Medio utroque progredientur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 36:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION