라틴어 문장 검색

Sabini pueris et promisi omnia et faciam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 16 2:4)
quorum si quis forte esset sordidior, ferres eatenus quoad per se neglegeret eas leges quibus esset astrictus, non ut ea potestate quam tu ad dignitatem permisisses ad quaestum uteretur neque enim mihi sane placet, praesertim cum hi mores tantum iam ad nimiam lenitatem et ad ambitionem incubuerint, scrutari te omnis sordis, excutere unum quemque eorum, sed quanta sit in quoque fides tantum cuique committere atque inter hos eos, quos tibi comites et adiutores negotiorum publicorum dedit ipsa res publica, dumtaxat finibus iis praestabis quos ante praescripsi ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 2:3)
quem ego Romae adgrediar et, ut arbitror, commovebo, et simul M. Taurum, quem tibi audio promisisse, qui nunc Romae erat, de aqua per fundum eius ducenda rogabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 2:9)
Balbum vero, qui est istius rei quem ad modum scribis adiutor, in oculis fero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 3장 4:10)
cuius ego clientibus, libertis, familia, copiis, litteris ita sum sustentatus ut meae calamitatis non adiutor solum, verum etiam socius videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장 2:4)
hunc sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat ac pungit ut evellatis postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam adiutores vos profiteamini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 2:7)
multa palam domum suam auferebat, plura clam de medio removebat, non pauca suis adiutoribus large effuseque donabat, reliqua constituta auctione vendebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 3:3)
dicit deducturum se Tullius, vadimonium Fabio Romam promissurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 3:8)
se iam neque vadari amplius neque vadimonium promittere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 1:4)
Alfenus promitteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 7장 1:7)
si Romae fuit, causae nihil dicimus quin tibi vadimonium promiserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 1:12)
vadari vis, promittit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 2:11)
fatetur enim libellos Alfenum deiecisse, vadimonium promisisse, iudicium quin acciperet in ea ipsa verba quae Naevius edebat non recusasse, ita tamen, more et instituto, per eum magistratum qui auxili causa constitutus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 1:11)
fit rebus omnibus integris neque proscriptis neque possessis bonis ut Alfenus promittat Naevio sisti Quinctium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 2:3)
quo die hunc sibi promisisse dicat, eo die ne Romae quidem eum fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION