라틴어 문장 검색

non enim cristas volnera facere, et per picta atque aurata scuta transire Romanum pilum, et candore tunicarum fulgentem aciem, ubi res ferro geratur, cruentari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 573:1)
digna res visa ut simulacrum celebrati eius diei Gracchus, postquam Romam rediit, pingi iuberet in aede Libertatis quam pater eius in Aventino ex multaticia pecunia faciendam curavit dedicavitque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 209:1)
et Alexandream ad Ptolomaeum et Cleopatram reges M. Atilius et M'. Acilius legati, ad commemorandam renovandamque amicitiam missi, dona tulere, regi togam et tunicam purpuream cum sella eburnea, reginae pallam pictam cum amiculo purpureo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 50:1)
cetera expedientibus quae ad bellum opus erant consulibus, aurum vicensimarium, quod in sanctiore aerario ad ultimos casus servabatur, promi placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 160:1)
Sed apud ignaros regis casus nec quae acta essent promendo nec minis nec suadendo ante valuit quam rex vinctus in conspectum datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 151:2)
Ibi Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona, aurea patera, sella curuli et scipione eburneo, toga picta et palmata tunica donat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 204:2)
neque mirum, si, quibus sua sponte volutantibus res inter se repugnantes obtorpuerant quodam modo animi, eos si orationes quoque insuper turbaverant utrimque, quae difficilia essent, promendo admonendoque per totum diem habitae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 240:1)
signa aenea et tabulae pictae, quibus ornatior Ambracia, quia regia ibi Pyrrhi fuerat, quam ceterae regionis eius urbes erant, sublata omnia avectaque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 110:2)
ab eadem fiducia animi, cum quaestores pecuniam ex aerario contra legem promere non auderent, poposcisse claves et se aperturum aerarium dixisse, qui ut clauderetur effecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 708:1)
ferox interim femina, ad multo ante praecogitatum revoluta facinus, venenum diluit ferrumque promit et posito in conspectu poculo strictisque gladiis mors inquit una vindicta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 40:1)
sardiniae insulae forma erat, atque in ea simulacra pugnarum picta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 340:1)
ornamenta urbis, statuae et tabulae pictae, et quidquid pretiosae praedae fuit, ad naves delatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 702:2)
tabulis quoque pictis ex praeda fanum Aesculapi exornavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 42:2)
quo signa aurea, marmorea, eburnea, tabulae pictae, textilia, tantum argenti caelati, tantum auri, tanta pecunia regia?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 473:3)
[ita me obstinate adgressu's, ut non audeam profecto, percontanti quin promam omnia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION