라틴어 문장 검색

et fuit vir haud dubie dignus omni bellica laude, non animi solum vigore sed etiam corporis viribus excellens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 230:1)
plurimum in bello pollere videntur militum copia et virtus, ingenia imperatorum, fortuna per omnia humana, maxime in res bellicas potens:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 241:1)
nec quin Cursor Papirius diceretur in quo tum summa rei bellicae ponebatur, dubium cuiquam erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 541:2)
- Qui terror non eo tantum a Fabio abhorret quod, si qua alia arte cognomen suum aequavit tum maxime bellicis laudibus, sed etiam quod memor Papirianae saevitiae nunquam ut dictatoris iniussu dimicaret adduci potuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 34:1)
caritas etiam annonae sollicitam civitatem habuit ventumque ad inopiae ultimum foret, ut scripsere quibus aedilem fuisse eo anno Fabium Maximum placet, ni eius viri cura, qualis in bellicis rebus multis tempestatibus fuerat, talis domi tum in annonae dispensatione praeparando ac convehendo frumento fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 139:1)
felix annus bellicis rebus, pestilentia gravis prodigiisque sollicitus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 446:1)
hanc insitam ingenio eius temeritatem fortuna prospero civilibus bellicisque rebus successu aluerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 38:2)
M. Minucium magistrum equitum, ne hostem videret, ne quid rei bellicae gereret, prope in custodia habitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 304:2)
videret ut quibus lingua prompta ac temeraria aeque in pugna vigerent manus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 542:2)
sed et illis bonis ac fortibus militibus utemini et nobis etiam promptioribus pro patria, cum beneficio vestro redempti atque in patriam restituti fuerimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 708:1)
ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta moenia haudquaquam prompta oppugnanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 11:1)
postremo Hannibal castris ante ipsa moenia oppositis parvam urbem parvumque praesidium summa vi atque omnibus copiis oppugnare parat, ac dum instat lacessitque, corona undique circumdatis moenibus, aliquot milites et promptissimum quemque e muro turribusque ictos amisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 230:1)
ibi virtutem bellicam, ibi militarem disciplinam, ibi praeteriti temporis famam, ibi spem futuri exstinctam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 609:1)
Archimedes is erat, unicus spectator caeli siderumque, mirabilior tamen inventor ac machinator bellicorum tormentorum operumque quibus quicquid hostes ingenti mole agerent ipse perlevi momento ludificaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 432:1)
nullam umquam gentem magis exorabilem promptioremque veniae dandae fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 248:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION