라틴어 문장 검색

quod notavi, ut appareret, non solum in membris causae, sed etiam in articulis esse aliquam pronuntiandi , sine qua nihil neque maius neque minus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 198:1)
in iis, quae ad scenam componuntur, fabulis artifices pronuntiandi a personis quoque adfectus mutuantur, ut sit Aerope in tragoedia tristis, atrox Medea, attonitus Aiax, truculentus Hercules.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 220:1)
cum mihi comoedi quoque pessime facere videantur, quod, etiamsi iuvenem agant, cum tamen in expositione aut senis sermo, ut in Hydriae prologo, aut mulieris, ut in Georgo, incidit, tremula vel effeminate voce pronuntiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 238:1)
vitiose vero idem sinistrum quasi humerum in latus agi solet, quanquam adhuc peius aliqui transversum brachium proferunt et cubito pronuntiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 240:1)
sed haec tamen aliquando irridentes, aliquando imitantes pronuntiamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 310:3)
quo autem modo patronum se causarum non falso dixerit, qui, quod est in causis potentissimum, sit ab altero petiturus, paene non dissimilis iis, qui poetarum scripta pronuntiant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 85:3)
sic causam perscrutatus, propositis ante oculos omnibus quae prosint noceantve, tertiam deinceps personam induat iudicis, fingatque apud se agi causam, et, quod ipsum movisset de eadem re pronuntiaturum, id potentissimum, apud quemcunque agetur, existimet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 143:1)
Sed qui mortales initio Africam habuerint quique postea accesserint aut quo modo inter se permixti sint, quamquam ab ea fama, quae plerosque obtinet, diuersum est, tamen, uti ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis dicebantur, interpretatum nobis est utique rem sese habere cultores eius terrae putant, quam paucissimis dicam.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장12)
Hoc, mi Lucili, plerique perperam interpretantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 13:2)
Et apertior ista sententia est quam ut interpretanda sit, et disertior quam ut adiuvanda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 8:1)
mors de te pronuntiatura est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 6:4)
Fac ergo, mi Lucili, quod aequitatem tuam decet, desine beneficium fortunae male interpretari;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 7:3)
" Fer ergo, iudex, sententiam et pronuntia, quis tibi videatur verissimum dicere, non quis verissimum dicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 10:8)
Non possis itaque de re in universum pronuntiare, cum mortem vis externa denuntiat, occupanda sit an expectanda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 11:1)
quicquid accidit, benigne interpretando levat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 25:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION