라틴어 문장 검색

nam et Crispinus Hippocraten non reppulit tantum munimentis, sed insecutus etiam est trepide fugientem, et Epicyden Marcellus in urbem compulit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 392:2)
enimvero indignum ratus Marcellus se, qui Hannibalem subnixum victoria Cannensi ab Nola reppulisset, his terra marique victis ab se hostibus cedere, arma propere capere milites et efferri signa iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 608:1)
plus animi est inferenti periculum quam propulsanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 668:2)
nam conlectis in unum navibus expositisque copiis adgressi urbem, cum multis vulneribus repulsi - et erat validum ibi regium praesidium - irrito incepto regressi ad Canastraeum Pallenes traiecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 523:2)
a Metropoli, dum vastant agros, concursu oppidanorum ad tuenda moenia facto repulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 154:1)
quo enim se, repulsos ab Romanis, ituros?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 138:2)
hostibus repulsis, a quibus, si modo proditio intestina satis caveatur, minus periculi esse, extemplo eos emissurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 313:2)
F. Scipio, qui priore anno repulsam tulerat, et L. Cornelius Scipio et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 267:2)
et princeps legationis eorum Echedemus fatigatos tot repulsis Aetolos et complorantes inutili lamentatione fortunam gentis ad spem revocavit auctor indutias sex mensium petendi, ut legatos mittere Romam possent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 67:1)
qua post famam de casu fratris adlatam relicta legatione cucurrisse eum Romam et, cum a porta recta ad forum se contulisset, quod in vincula duci fratrem dictum erat, reppulisse a corpore eius viatorem, et tribunis retinentibus magis pie quam civiliter vim fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 718:1)
sulpicium Galbam, veteres , et ab repulsis eo magis debitum quia primo negatus erat honorem repetentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 377:2)
Baebius Tamphilus, et hi repulsi in spem impetrandi tandem aliquando honoris dilati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 379:2)
a quo consule quintus annus erat, cum is ipse Lepidus post duas repulsas consul factus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 667:4)
et testes existebant qui post declaratos consules Albinum et Pisonem, quibus comitiis Flaccus tulerat repulsam, et exprobratum ei a matre dicerent quod iam ei tertium negatus consulatus petenti esset, et adiecisse, pararet se ad petendum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 443:2)
sin autem hoc et ex foedere licuit et iure gentium ita comparatum est ut arma armis propulsentur, quid tandem me facere decuit, cum Abrupolis fines mei regni usque ad Amphipolim pervastasset, multa libera capita, magnam vim mancipiorum, multa milia pecorum abegisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 438:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION