라틴어 문장 검색

Castulo, cum prosperis rebus socii fuissent, post caesos cum exercitibus Scipiones defecerat ad Poenos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 286:1)
patere nos omnia quae prospera tibi ac populi Romani imperio evenere tuo consilio adsignare, adversa casibus incertis belli et fortunae delegare:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 636:3)
nee tamen illi umquam postea prosperi quicquam evenit, pulsusque Italia ignobili atque inhonesta morte temere nocte ingressus Argos occubuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 251:2)
prosperam navigationem sine terrore ac tumultu fuisse permultis Graecis Latinisque auctoribus credidi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 381:2)
Sempronius consul in agro Crotoniensi prospere adversus Hannibalem pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha19)
Carthaginienses non brevi solum, sed prope vano gaudio ab satis prospera in praesens oppugnatione classis perfusi, post famam capti Syphacis, in quo plus prope quam in Hasdrubale atque exercitu suo spei reposuerant, perculsi, iam nullo auctore belli ultra audito oratores ad pacem petendam mittunt triginta seniorum principes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 210:1)
Scipio et venisse ea spe in Africam se ait, et spem suam prospero belli eventu auctam, victoriam se, non pacem domum reportaturum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 216:1)
In conspectum ferme Africae prospero cursu evectum primo destituit ventus, dein versus in Africum turbavit ac passim naves disiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 313:1)
huius vobis sententiae non consul modo auctor est sed etiam dii immortales, qui mihi sacrificanti precantique ut hoc bellum mihi, senatui vobisque, sociis ac nomini Latino, classibus exercitibusque nostris bene ac feliciter eveniret, laeta omnia prosperaque portendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 71:1)
neque enim ne regis quidem primum consilium, quo impetum in frumentatores palatos per agros fecit, reprehendendum foret, si modum prosperae pugnae imposuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 433:1)
ita damna Romano accepta bello duabus per opportunas expeditiones coercitis gentibus restituerat Philippus incepto forti, non prospero solum eventu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 494:1)
nec Amynander atque Athamanes post famam prosperae pugnae Romanorum quieverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 158:2)
laetior res quam pro successu pugnae nuntiata, cum alii super alios recurrentes ex proelio clamarent fugere pavidos Romanos, invitum et cunctabundum et dicentem temere fieri, non locum sibi placere, non tempus, perpulit ut educeret omnes copias in aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 81:1)
rem temerariam sed eventu prosperam damnati fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 194:1)
Castra tamen ab Romanis impigre permunita retentaque, cum hostes prospera pugna elati nequiquam oppugnassent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 444:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION