라틴어 문장 검색

Cuius rei deformitate atque indignitate legiones quae Marcellum sibi ducem ceperant ad eum concurrerunt, ut in aciem educerentur orant, priusque confligendi sibi potestas fieret quam cum tanta contumelia nobilissimae carissimaeque possessiones Cordubensium in conspectu suo rapinis, ferro flammaque consumerentur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 60:1)
Marcellus cum confligere miserrimum putaret, quod et victoris et victi detrimentum ad eundem Caesarem esset redundaturum neque suae potestatis esset, legiones Baetim traducit aciemque instruit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 60:2)
Cum hoc detrimento quid transitus fluminis viti difficultatisque haberet cognitum esset, Marcellus castra Baetim transfert, crebroque uterque legiones in aciem educit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 60:6)
habebat enim veteranas nultisque proeliis expertas legiones.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 61:2)
Cassius fidei magis quam virtuti legionum confidebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 61:3)
Cassi litteris acceptis rex Bogus cum copiis venit adiungitque ei legioni quam secum adduxerat compluris cohortis auxiliarias Hispanorum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 62:2)
Interim Lepidus ex citeriore provincia cum cohortibus legionariis XXXV magnoque numero equitum et reliquorum auxiliorum venit ea mente Uliam, ut sine ullo studio contentiones Cassi Marcellique componeret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 63:1)
Sub idem tempus Trebonius proconsul ad provinciam obtinendam venit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 64:3)
De cuius adventu ut cognovit Cassius, legiones quas secum habuerat equitatumque in hiberna distribuit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 64:4)
ipse omnibus suis rebus celeriter correptis Malacam contendit ibique adverso tempore navigandi navis conscendit, ut ipse praedicabat, ne se Lepido et Trebonio et Marcello committeret, ut amici eius dictitabant, ne per eam provinciam minore cum dignitate iter faceret cuius magna pars ab eo defecerat, ut ceteri existimabant, ne pecunia illa ex infinitis rapinis confecta in potestatem cuiusquam veniret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 64:5)
Haec in Syria, Cilicia, Asia celeriter se confecturum sperabat, quod hae provinciae nullo bello premebantur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 65:2)
Cuius provinciae civitates omnis evocat Tarsum, quod oppidum fere totius Ciliciae nobilissimum fortissimumque est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 66:3)
Ibi rebus omnibus provinciae et finitimarum civitatium constitutis cupiditate proficiscendi ad bellum gerendum non diutius moratur, magnisque itineribus per Cappadociam confectis biduum Mazacae commoratus Comana venit, vetustissimum et sanctissimum in Cappadocia Bellonae templum, quod tanta religione colitur ut sacerdos eius deae maiestate, imperio, potentia secundus a rege consensu gentis illius habeatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 66:4)
Legionem autem eam quam ex genere civium suorum Deiotarus armatura disciplinaque nostra constitutam habebat equitatumque omnem ad bellum gerendum adducere iussit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 68:4)
Nam se neque libentius facere quicquam quam supplicibus ignoscre neque provinciarum publicas iniurias condonare eis posse qui [non] fuissent in se officiosi.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION