라틴어 문장 검색

inermes provinciae atque ipsa in primis Italia, cuicumque servitio exposita, in pretium belli cessurae erant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 11장6)
mox suspectum in eadem Pop- paea in provinciam Lusitaniam specie legationis seposuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장10)
Otho comiter administrata provincia primus in partis transgressus nec segnis et, donec bellum fuit, inter praesentis splendidissimus, spem adoptionis statim conceptam acrius in dies rapiebat, faventibus plerisque militum, prona in eum aula Neronis ut similem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장11)
sit ante oculos Nero quem longa Caesarum serie tumentem non Vindex cum inermi provincia aut ego cum una legione, sed sua immanitas, sua luxuria cervicibus publicis depulerunt;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장8)
transcendet haec licentia in provincias, et ad nos scelerum exitus, bellorum ad vos pertinebunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장17)
quae usquam provincia, quae castra sunt nisi cruenta et maculata aut, ut ipse praedicat, emendata et correcta?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장8)
nec iam recentia saevae pacis exempla sed repetita bellorum civilium memoria captam totiens suis exercitibus urbem, vastitatem Italiae, direptiones provinciarum, Pharsaliam Philippos et Perusiam ac Mutinam, nota publicarum cladium nomina, loquebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 50장3)
exercitus finibus provinciarum discernebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장6)
male fidas provincias, precarium seni imperium et brevi transiturum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장12)
secutae ingenti certamine eiusdem provinciae legiones;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 57장3)
accessere partibus Valerius Asiaticus, Belgicae provinciae legatus, quem mox Vitellius generum adscivit, et Iunius Blaesus, Lugdunensis Galliae rector, cum Italica legione et ala Tauriana Lugduni tendentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 59장4)
quies provinciae quamquam remoto consulari mansit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 60장4)
eadem formido provinciam Narbonensem ad Vitellium vertit, facili transitu ad proximos et validiores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장7)
longinquae provinciae et quidquid armorum mari dirimitur penes Othonem manebat, non partium studio, sed erat grande momentum in nomine urbis ac praetexto senatus, et occupaverat animos prior auditus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장8)
simul Aegyptus omnesque versae in Orientem provinciae nomine eius tenebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION