라틴어 문장 검색

Sordidior caeno cum sit toga, calceus autem Candidior prima sit tibi, Cinna, nive:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXIII1)
Fertur habere meos, si vera est fama, libellos Inter delicias pulchra Vienna suas:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXVIII1)
Quas tu nectere candidas, sed olim - Sic te semper amet Venus - memento.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXIX2)
Narnia, sulphureo quam gurgite candidus amnis Circuit, ancipiti vix adeunda iugo, Quid tam saepe meum nobis abducere Quintum Te iuvat et lenta detinuisse mora?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIII1)
Carmina Parrhasia si nostra legentur in aula - Namque solent sacra Caesaris aure frui - , Dicere de nobis, ut lector candidus, aude:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIX2)
Hac propinavit Bitiae pulcherrima Dido In patera, Phrygio cum data cena viro est.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI9)
Sed licet haec primis nivibus sint aemula dona, Non sunt Parthenio candidiora suo.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVIII8)
Continget nox quando meis tam candida mensis?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLV4)
' Adstabat domini mensis pulcherrimus ille Marmorea fundens nigra Falerna manu, Et libata dabat roseis carchesia labris, Quae poterant ipsum sollicitare Iovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LV7)
Hic lauru redimita comas et candida cultu Roma salutavit voce manuque ducem.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXV3)
Quem pulcherrima iam redire Narbo, Docti Narbo Paterna Votieni, Ad leges iubet annuosque fasces:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXII2)
Ingenium Galli pulchra Lycoris erat;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXIII3)
Candida nigrescant vetulo crystalla Falerno Et caleat blando mollis amore torus.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVII2)
Tu iuvenale decus serva, ne pulchrior ille In longa fuerit quam breviore coma.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XVII3)
Pulchrior ut nostro videare corona Sabino, De Nomentano te putet esse meo.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LX2)

SEARCH

MENU NAVIGATION