라틴어 문장 검색

de ipsius Laeli et Scipionis ingenio quamquam ea est fama, ut plurimum tribuatur ambobus, dicendi tamen laus est in Laelio inlustrior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 3:1)
Pompei sunt scripta nec nimis extenuata, quamquam veterum est similis, et plena prudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 3:6)
quamquam his quidem non omnino ingenium, sed oratorium ingenium defuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 1:4)
quamquam huius quoque ipsius rei, quem ad modum scis, praecepta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 3:4)
Dixit ipse pro sese et pauca C. Cotta, quod sororis erat filius - et is quidem tamen ut orator, quamquam erat admodum adulescens - , et Q. Mucius enucleate ille quidem et polite, ut solebat, nequaquam autem ea vi atque copia quam genus illud iudici et magnitudo causae postulabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 2:2)
quamquam ea ipsa Peripateticorum Academicorumque consuetudo in ratione dicendi talis est ut nec perficere oratorem possit ipsa per sese nec sine ea orator esse perfectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 4:2)
quamquam video mihi multa legenda iam te auctore, quae antea contemnebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 2:7)
Quamquam filius quidem non fuit in oratorum numero, sed non deerat ei tamen in sententia dicenda cum prudentia tum elegans quoddam et eruditum orationis genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 1:7)
Equidem quamquam Antonio tantum tribuo quantum supra dixi, tamen Crasso nihil statuo fieri potuisse perfectius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 2:3)
ut Q. Metello F., ut Q. Caepioni, ut Q. Pompeio Rufo, quamquam is etiam ipse scripsit eas, quibus pro se est usus, sed non sine Aelio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 2:3)
Quamquam hoc quidem fuit etiam in aliis et magnis quidem oratoribus, quos parum his instructos artibus vidimus, ut Sulpicium, ut Antonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 1:3)
Quamquam id quidem omnibus usu venire necesse fuit, quibus paulo longior vita contigit, ut et cum multo maioribus natu quam essent ipsi et cum aliquanto minoribus compararentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:10)
qui cum esset nec peracutus, quamquam et ex facie et ex vultu videbatur, nec abundans verbis, etsi fallebat in eo ipso:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장3)
nec id solum domestica consuetudine, ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et eis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 72장7)
studio autem neminem nec industria maiore cognovi, quamquam ne ingenio quidem qui praestiterit facile dixerim C. Pisoni genero meo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION