라틴어 문장 검색

Dimidium donare Lino quam credere totum Qui mavolt, mavolt perdere dimidium.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXV1)
At si , inquit, argenteus mihi cum alio communis in duas partis disiectus sit,' dimidiatum' eum esse dicere scyphum debeo, non 'dimidium,' argenti autem, quod in eo scypho inest, ' dimidium' meum esse, non 'dimidiatum' ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 4:1)
Hoc exemplo instigatus et antecessorum morem volens transcendere, dimidiam servitii sui partem, diurni scilicet et nocturni temporis, nec non etiam dimidiam partem omnium divitiarum, quae annualiter ad eum cum iustitia moderanter acquisitae pervenire consueverant, Deo devote et fideliter toto cordis affectu pius meditator se daturum spopondit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:4)
Et illis enim videbimur alienam rem dimidiam tulisse et illi nobis videbuntur inhoneste et inique se passos fuisse, ut adiuvarentur de dimidio quod totum pauperum fuerat.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:4)
Nam completo dimidio temporis periodici, corpus P semper reperietur in Apside summa B, & completo altero temporis dimidio, redibit ad Apsidem imam, ut oportet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 22:1)
Fiat resistentia aequalis dimidio vis centripetae & Spiralis conveniet cum linea recta PS, inque hac recta corpus descendet ad centrum, dimidia semper cum velocitate qua probavimus in superioribus in casu Parabolae (Theor. X. Lib. I.) descensum in Medio non resistente fieri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IV. De Corporum circulari Motu in Mediis resistentibus. 12:3)
' Contra autem si ex sextario hemina fusa est, non ' dimidiatum ' sed ' dimidium,' sextarium fusum dicendum est, et qui ex mille nummum, quod ei debebatur, quingentos recepit, non 'dimidiatum ' recepisse dicemus, sed 'dimidium.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION