라틴어 문장 검색

His dimissis et ventum et aestum uno tempore nactus secundum dato signo et sublatis ancoris circiter milia passuum septem ab eo loco progressus, aperto ac plano litore naves constituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 23장6)
Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam. Huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia naves appelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat. Hoc pertinet circiter mila passuum quingenta.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 13장1)
consedit et quam aequissimo loco potest castra communit atque haec, etsi erant exigua per se vix hominum milium septem praesertim nullis cum impedimentis, tamen angustiis viarum quam maxime potest contrahit, eo consilio, ut in summam contemptionem hostibus veniat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 49장7)
Ipse, cum maturescere frumenta inciperent, ad bellum Ambiorigis profectus per Arduennam silvam, quae est totius Galliae maxima atque ab ripis Rheni finibusque Treverorum ad Nervios pertinet milibusque amplius quingentis in longitudinem patet, Lucium Minucium Basilum cum omni equitatu praemittit, si quid celeritate itineris atque opportunitate temporis proficere possit;
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 29장4)
quae res, etsi mediocre detrimentum iumentorum ac servorum nostris adferebat, tamen stultas cogitationes incitabat barbarorum, atque eo magis, quod Commius, quem profectum ad auxilia Germanorum arcessenda docui, cum equitibus venerat; qui, tametsi numero non amplius erant quingenti, tamen Germanorum adventu barbari nitebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 11장4)
Sed et ante sciri volo, in uncia pondus denarium septem esse, unius deinde denarii pondus dividi a me in sex partes, id est sextantes, ut idem in sextante denarii habeam, quod Graeci habent in eo, quem obolon appellant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장9)
septem in cervice sunt, duodecim ad costas, reliquae quinque sunt proximae costis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장55)
Sed et ante sciri uolo, in uncia pondus denarium septem esse, unius deinde denarii pondus diuidi a me in sex partes, id est sextantes, ut idem in sextante denarii habeam, quod Graeci habent in eo, quem obolon appellant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 3:2)
septem in ceruice sunt, duodecim ad costas, reliquae quinque sunt proximae costis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 11:3)
Sed et ante sciri volo, in uncia pondus denariorum septem esse:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVII De mixturis simplicium rerum, et de ratione ponderum. 4:2)
Septem in cervice sunt, duodecim ad costas, reliquae quinque sunt proximae costis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 11:3)
Mons latus Ionium Cypri praeruptus obumbrat, invius humano gressu, Phariumque cubile Proteos et septem despectat cornua Nili.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:27)
tunc Aiax erat Eutropii lateque fremebat, non septem vasto quatiens umbone iuvencos, sed, quam perpetuis dapibus pigroque sedili inter anus interque colos oneraverat, alvum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:225)
sidera cur septem retro nitantur in ortus obluctata polo;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:51)
addebant pulchrum nova moenia vultum audito perfecta recens rumore Getarum, profecitque opifex decori timor, et vice mira, quam pax intulerat, bello discussa senectus erexit subitas turres cunctosque coëgit septem continuo colles iuvenescere muro.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:226)

SEARCH

MENU NAVIGATION