라틴어 문장 검색

Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO ACILIO PROCONSVLI $ Cum Demetrio Mega mihi vetustum hospitium est, familiaritas autem tanta quanta cum Siculo nullo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 362)
etsi Atticus noster, quia quondam me commoveri πανικοῖσ intellexit, idem semper putat nec videt quibus praesidiis philosophiae saeptus sim ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 23 2:2)
Callisthenes quidem vulgare et notum negotium, quem ad modum aliquot Graeci locuti sunt, Siculus ille capitalis, creber, acutus, brevis, paene pusillus Thucydides ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 11 5:2)
Quibus de rebus et alias saepe nobis multa quaesita et disputata sunt et quondam in Hortensi villa quae est ad Baulos, cum eo Catulus et Lucullus nosque ipsi postridie venissemus quam apud Catulum fuissemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 12:3)
Capuaene te putabas, in qua urbe domicilium quondam superbiae fuit, consulem esse, sicut eras eo tempore, an Romae, in qua civitate omnes ante vos consules senatui paruerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 2:1)
quem P. Servilius, vir cum clarissimus tum vero optimus mihique amicissimus, et auctoritatis et orationis suae divina quadam gravitate ad sui generis communisque sanguinis facta virtutesque revocavit, ut haberet in consilio et fratrem ab inferis, socium rerum mearum, et omnis Metellos, praestantissimos civis, paene ex Acheronte excitatos, in quibus Numidicum illum [Metellum], cuius quondam de patria discessus honestus omnibus, sed luctuosus tamen visus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 10장 1:6)
vestrum nemo est quin intellegat populum Romanum qui quondam in hostis lenissimus existimabatur hoc tempore domestica crudelitate laborare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 53장 2:2)
Cum quaestor in Sicilia fuissem, iudices, itaque ex ea provincia decessissem ut Siculis omnibus iucundam diuturnamque memoriam quaesturae nominisque mei relinquerem, factum est uti cum summum in veteribus patronis multis, tum non nullum etiam in me praesidium suis fortunis constitutum esse arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 1장 2:1)
Siciliam provinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 1:3)
adsunt, queruntur Siculi universi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 1:4)
Vtrum, Q. Caecili, hoc dices, me non Siculorum rogatu ad causam accedere, an optimorum fidelissimorumque sociorum voluntatem apud hos gravem esse non oportere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 2:1)
quorum fide atque praesidio Siculi maxime nituntur, quod omnino Marcellorum nomini tota illa provincia adiuncta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 3:6)
reliquum est iam ut illud quaeramus, cum hoc constet, Siculos a me petisse, ecquid hanc rem apud vos animosque vestros valere oporteat, ecquid auctoritatis apud vos in suo iure repetundo socii populi Romani, supplices vestri, habere debeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 1:1)
si tibi, Q. Caecili, hoc Siculi dicerent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 6장1)
at enim solum id est, ut me Siculi maxime velint:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION