라틴어 문장 검색

His ac talibus eo inter spem metumque nova negotia commovente, Constantius apud Edessam exploratorum relationibus variis anxius, in rationes diducebatur ancipites, nunc ad concursatorias pugnas militem struens, nunc si copia patuisset, obsidione gemina Bezabden aggressurus, consultans prudenter, ne mox partes petiturus arctoas, improtectum Mesopotamiae relinqueret latus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 1:1)
Somno contentus exiguo, cum id posceret tempus et ratio, perque spatia vitae longissima impendio castus, ut nec malivolo citerioris vitae ministro saltem suspicione tenus posset redargui, quod crimen etiam si non invenit, malignitas fingit, in summarum licentia potestatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 6:1)
Cumque eum defensores causarum, ut conscium rationis perfectae, plausibus maximis celebrarent, fertur id dixisse permotus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 4:1)
Inter praecipua tamen et seria illud agere superfluum videbatur, quod, nulla probabili ratione suscepta, popularitatis amore, vilitati studebat venalium rerum, quae non numquam secus quam convenit ordinata, inopiam gignere solet et famem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 1:2)
Hippopotami quoque generantur in illis partibus, ultra animalia cuncta ratione carentia sagacissimi, ad speciem equorum bifidos unquis habentes, caudasque breves, quorum sollertiae duo interim ostendere documenta sufficiet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 21:1)
Quarum magnitudo quoniam in celsitudinem nimiam scandens, paulatim, umbras quoque mechanica ratione consumit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 29:2)
Ideoque intempestivo conatu desistere suadebant, ita demum haec et similia contemni oportere firmantes, cum irruentibus armis externis, lex una sit et perpetua, salutem omni ratione defendere, nihil remittentem vigoris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 7:4)
Proinde cum primam consultae rationes copiam praebuissent, rumore praecurso, hostiles occupare properans terras, nondum adulto vere, missa per militares numeros expeditionali tessera cunctos transire iussit Euphraten.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 2:2)
Eligitur abies vel ornus excelsa, cuius summitas duro ferro concluditur et prolixo, arietis efficiens prominulam speciem, quae forma huic machinamento vocabulum indidit, et sic suspensa utrimque, transversis asseribus et ferratis, quasi ex lance vinculis trabis alterius continetur, eamque quantum mensurae ratio patitur, retro repellens, rursus ad obvia quaeque rumpenda protrudit, ictibus validissimis, instar adsurgentis et cedentis arietis Qua crebritate velut reciproci fulminis impetu aedificiis scissis in rimas, concidunt structurae laxatae murorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 8:2)
Contemplans maximis viribus et alacritate vos vigere, fortissimi milites, contionari disposui, docturus ratione multiplici, non nunc primitus (ut maledici mussitant) Romanos penetrasse regna Persidis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 16:1)
Ad summam polliceor universis, rebus post haec prospere mitigatis, absque omni praerogativa principum, qui quod dixerint vel censuerint, pro potestate auctoritatis iustum esse existimant, rationem me recte consultorum vel secus, siquis exegerit, redditurum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 22:1)
Nunc locorum situm (quantum ratio sinit), carptim breviterque absolvam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 10:1)
Unde emergens itidem noxius spiritus, perseveranti odore quidquid prope venerat corrumpebat, absque spadonibus solis, quod qua causa eveniat, rationibus physicis permittatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 18:2)
Qui cum superioris Indiae secreta fidentius penetraret, ad nemorosam quandam venerat solitudinem, cuius tranquillis silentiis praecelsa Brachmanorum ingenia potiuntur, eorumque monitu, rationes mundani motus et siderum, purosque sacrorum ritus (quantum colligere potuit) eruditus, ex his, quae didicit, aliqua sensibus magorum infudit, quae illi cum disciplinis praesentiendi futura, per suam quisque progeniem, posteris aetatibus tradunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 33:1)
Oppida vero mediterranea sunt ampliora - incertum enim qua ratione per oras maritimas nihil condiderunt insigne - inter quae Persepolis est clara et Ardea et atque Tragonice.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION