라틴어 문장 검색

Tris adeo incertos caeca caligine soles erramus pelago, totidem sine sidere noctes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:8)
Invadunt socii, et nova proelia temptant, obscenas pelagi ferro foedare volucres:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:26)
Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 20:5)
Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta, unde iter Italiam cursusque brevissimus undis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 21:1)
Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna, et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa audimus longe fractasque ad litora voces, exsultantque vada, atque aestu miscentur harenae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 23:4)
Hic, pelagi tot tempestatibus actis, heu genitorem, omnis curae casusque levamen, amitto Anchisen:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 29:11)
Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis invisam accipiet?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 22:9)
Quid tum, sola fuga nautas comitabor ovantes, an Tyriis omnique manu stipata meorum inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli, rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 22:11)
Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur, deripientque rates alii navalibus?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:3)
At procul ex celso miratus vertice montis adventum sociasque rates occurrit Acestes, horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae, Troa Criniso conceptum flumine mater quem genuit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 2:1)
Est procul in pelago saxum spumantia contra litora, quod tumidis submersum tunditur olim fluctibus, hiberni condunt ubi sidera cori;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:1)
sed caeca Menoetes saxa timens proram pelagi detorquet ad undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 8:11)
At laetus Mnestheus successuque acrior ipso agmine remorum celeri ventisque vocatis prona petit maria et pelago decurrit aperto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:19)
Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum constituam ante aras, voti reus, extaque salsos porriciam in fluctus et vina liquentia fundam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 10:8)
Iamque adeo donati omnes opibusque superbi puniceis ibant evincti tempora taenis, cum saevo e scopulo multa vix arte revolsus, amissis remis atque ordine debilis uno, inrisam sine honore ratem Sergestus agebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION