라틴어 문장 검색

expulso cive quo manente, si quicquam humanorum certi est, capi Roma non potuerat, adventante fatali urbi clade legati ab Clusinis veniunt auxilium adversus Gallos petentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 370:1)
itaque ne penes ipsos culpa esset cladis forte Gallico bello acceptae, cognitionem de postulatis Gallorum ad populum reiciunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 405:1)
maxima tamen pars incolumis Veios perfugit, unde non modo praesidii quicquam sed ne nuntius quidem cladis Romam est missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 423:1)
Romani ex arce plenam hostium urbem cernentes vagosque per vias omnes cursus, cum alia atque alia parte nova aliqua clades oreretur, non mentibus solum consipere, sed ne auribus quidem atque oculis satis constare poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 460:1)
lux deinde noctem inquieta insecuta est, nec ullum erat tempus quod a novae semper cladis spectaculo cessaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 463:2)
Galli quoque per aliquot dies in tecta modo urbis nequiquam bello gesto cum inter incendia ac ruinas captae urbis nihil superesse praeter armatos hostes viderent nec quicquam tot cladibus territos nec flexuros ad deditionem animos ni vis adhiberetur, experiri ultima et impetum facere in arcem statuunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 466:1)
argumento sit clades Romana.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 478:1)
Etruscisne etiam, a quibus bellum Gallicum in se avertissent, ludibrio esse clades suas?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 486:2)
Romanis solum eo convenientibus ex agris qui aut proelio adverso aut clade captae urbis palati fuerant, sed etiam ex Latio voluntariis confluentibus ut in parte praedae essent, maturum iam videbatur repeti patriam eripique ex hostium manibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 492:2)
castra capiuntur et ne nuntius quidem cladis relictus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 525:3)
expiandae etiam vocis nocturnae quae nuntia cladis ante bellum Gallicum audita neglectaque esset mentio inlata, iussumque templum in Nova via Aio Locutio fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 532:1)
quid haec tandem urbis nostrae clades nova?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 542:1)
"haec culti neglectique numinis tanta momenta in rebus humanis cernentes ecquid sentitis, Quirites, quantum vixdum e naufragiis prioris culpae cladisque emergentes paremus nefas?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 546:1)
oppidum ante noctem redditum Sutrinis inviolatum integrumque ab omni clade belli, quia non vi captum sed traditum per condiciones fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 36:2)
in civitate plena religionum, etiam ab recenti clade superstitiosis principibus, ut renovarentur auspicia res ad interregnum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION