라틴어 문장 검색

"hosne mihi reditus, germane, parabas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권143)
At procul Argolici supplex in margine templi coetus et ad patrias fusae Pelopeides aras sceptrifcrae Iunonis opem reditumque suorum exposcunt, pictasque fores et frigida voltu saxa terunt parvosque docent procumbere natos, condiderant iam vota diem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권25)
eunt taciti passim et pro funere pulchro dedecorem amplexi vitam reditusque pudendos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권424)
Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt notae captivitatis), dei vero qui magis tributarii, magis sancti, immo qui magis sancti, magis tributarii.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 6:1)
Quibus ad sua remeantibus, cognita Scotti Pictique reditus denegatione, redeunt confestim ipsi, et solito confidentiores facti, omnem aquilonalem extremamque insulae partem pro indigenis ad murum usque capessunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 2:4)
Susceperunt ergo, qui aduenerant, donantibus Brittanis, locum habitationis inter eos, ea condicione, ut hi pro patriae pace et salute contra aduersarios militarent, illi militantibus debita stipendia conferrent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV.8)
Conposita itaque insula securitate multiplici, superatisque hostibus uel inuisibilibus, uel carne conspicuis, reditum moliuntur pontifices.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:12)
Mos autem sedis apostolicae est ordinatis episcopis praecepta tradere, ut omni stipendio, quod accedit, quattuor debeant fieri portiones;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 1:7)
Siqui uero sunt clerici extra sacros ordines constituti, qui se continere non possunt, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 1:11)
De eorum quoque stipendio cogitandum atque prouidendum est, et sub ecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus uiuant, et canendis psalmis inuigilent, et ab omnibus inlicitis et cor et linguam et corpus Deo auctore conseruent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 1:13)
Cuncta dabant reditus:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 38)
At si, pro dulci reditu quaecumque uouentur, audiat auersa non meus aure deus, nec me regna iuuant nec Lydius aurifer amnis nec quas terrarum sustinet orbis opes.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 312)
Aut si fata negant reditum tristesque sorores, stamina quae ducunt quaeque futura neunt, me uocet in uastos amnes nigramque paludem diues in ignaua luridus Orcus aqua.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 316)
iis, ut adsiduae templi antistites essent, stipendium de publico statuit, virginitate aliisque caerimoniis venerabiles ac sanctas fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 212:2)
additae huic classi duae fabrum centuriae, quae sine armis stipendia facerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 438:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION