라틴어 문장 검색

Agens itaque apud Carnuntum imperator per continuos tres menses aestivos arma parabat et alimenta, siqua fors secundasset, pervasurus opportune Quados, tumultus atrocis auctores;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 11:1)
Quibus avide Lentienses acceptis, ipsi quoque haec quasi vicini cernentes, ut sunt veloces et rapidi, conferti in praedatorios globos, Rhenum gelu pervium pruinis Februario mense transire tentarunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 4:1)
Deinde reversus Serdicam Constantinus hoc cum Licinio absente constituit, ut filii Constantini Crispus et Constantinus, filius etiam Licini Licinius, Caesares fierent et sic ab utroque concorditer regnaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 7:1)
Qui regnavit annos XVIIII, filio et uxore superstite.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 17:3)
Regnavit ann.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 6장 6:6)
Ergo postquam factus est imperator Zeno a filio suo Leone, qui natus fuerat de filia Leonis Ariagne nomine, regnat cum filio suo anno uno, et merito Leonis regnum remansit apud Zenonem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 9장 1:1)
Zeno vero cum filio iam regnans anno uno, imperavit annos XIIII, Isauriae nobilissimus, qui dignus esset filiam imperatoris accipere, exercitus in arma.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 9장 1:2)
Quidam barbari cum ad Italiam pergerent, promerendae benedictionis ad eum intuitu deverterunt, inter quos et Odoacar, qui postea regnavit Italiae, vilissimo habitu iuvenis statura procerus advenerat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 10장 2:2)
Ergo praeclarus et bonae voluntatis in omnibus, qui regnavit annos XXXIII.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 3:1)
Deinde sexto mense revertens Ravennam, aliam germanam suam Amalabirgam tradens in matrimonio Herminifredo regi Turingorum et sic sibi per circuitum placavit omnes gentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 14:1)
Dum haec vidisset, coepit cogitare intra se, et discens eo quod nullus eorum regnaret coepit orare deum, ut illi revelatio fieret, ut scire possit, dum adviveret, quis post occasum eius regnum susciperet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 13장 2:1)
quam possessam habebant per annos 42, cum uxoribus et natis et omnia quae habebant exientes de Panonia mense Aprile, per indictione prima, alia die post pasca Domini qui fuit Kalendis Aprilis, cum iam Domini incarnatione anni quingenti sexaginta oto essent evoluti.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 17)
Rex Autari aput Ticinum, venenum ut tradunt accepto, moritur, postquam sex regnaverat annos.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 121)
et regnavit annos viginti quinque, et mortuus est.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 125)
Et regnavit pro eo filio suo Adalovald annos decem, de regno eiectus est.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 126)

SEARCH

MENU NAVIGATION