라틴어 문장 검색

Plura de hoc dissereremus, ni vos invitos ab invito discedere hora cogeret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 11:1)
Qui ubi dimidium talentum unius pretium noctis audivit, discessit hoc dicto:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 11:3)
Post epulum igitur inops ac sine ullo apparatu discedens vale dicenti hoc tantum insusurravit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 13:3)
Discedo ac ducente dea flammam inter et hostes Expedior,
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 1:2)
Ac priusquam a saltatione discedo illud adiciam, uno eodemque tempore tribus nobilissimis civibus non modo studium saltandi sed etiam, si dis placet, peritiam qua gloriarentur fuisse, Gavinio consulari, Ciceronis inimico, quod ei etiam Cicero non dissimulanter obiecit, et M. Caelio, noto in turbas viro, quem idem Cicero defendit, et Licinio Crasso, Crassi eius qui apud Parthos extinctus est filio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 15:1)
Quod si fideliter faceret, discedebat inlaesus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 21:2)
Qui versus docent unde Virgilius usurpaverit discessisse deos a civitate iam capta.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 7:4)
Sic ergo et Virgilius inducit Neptunum discessum ventis imperantem ut et tam cito discedant tamquam fugiant, et tamen flandi mediocritatem in regressu teneant tamquam mature, id est temperate, abeuntes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 10:1)
tum sanguis etiam, qui, quamdiu fuit compos caloris, dabat membris vigorem, calore discedente versus in saniem non manet intra venas, sed foras exprimitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 4:2)
Cum ergo aeris frigore et gelu coacta coalescit, necesse est per evaporationem velut exprimi ex ea auram illam tenuissimam, qua discedente conveniat in coagulum sola terrea in se remanente natura.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 26:2)
cum debeat, siquidem a nobis orta recto meatu proficiscitur, posteram sui partem, cum discedit, ostendere, ut laeva laevam dextera dexteram respiciat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 7:2)
Ex hoc te iam, improbe, regno Ille tuus saltem doceat discedere Sulla.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:24)
Interea trepido discedens agmine Magnus Moenia Dardanii tenuit Campana coloni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:44)
Aequora discedunt mersa diducta carina, Inque locum puppis cecidit mare.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:65)
Discessit medium tam vastos pectus ad ictus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION