라틴어 문장 검색

Phanas inde progressi sunt et spe celerius regressis decem lembis evecti Aegaeo mari Delum traiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 353:1)
itaque per praemissos nuntios prius temptati obsidionem pati quam dedere sese maluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 371:1)
Anicius praetor eo tempore Apolloniae auditis quae in Illyrico gererentur praemissisque ad Appium litteris, ut se ad Genusum opperiretur, triduo et ipse in castra venit et ad ea quae habebat auxilia a Parthinorum iuventute adiunctis duobus milibus peditum et equitibus ducentis - peditibus Epicadus, equitibus Algalsus praeerat - parabat ducere in Illyricum, maxime ut Bassanitas solveret obsidione.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 375:1)
praemissisque nuntiis ut sibi appellandi praetoris potestas fieret, copia facta in castra venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 391:3)
de militibus sociisque navalibus dimittendis referretur, cum legati ab L. Aemilio consule, a quibus praemissus tabellarius esset, venissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 15:1)
inde Octavius regem in castra ad consulem misit praemissis litteris, ut in potestate eum esse et adduci sciret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 68:1)
me a portu praemisit domum, ut haec nuntiem uxori suae, ut gesserit rem publicam ductu imperio auspicio suo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 129)
nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum - A. Quid igitur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 189)
illuc regredere ab ostio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 111)
] nunc edepol demum in memoriam regredior, audisse me quasi per nebulam, Hegionem meum patrem vocarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 444)
certum est, hunc Acheruntem praemittam prius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 814)
nunc ut praemisit nuntium miles mihi, non multo post hic aderit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 4110)
Ergo potius ea ratio nobis constabit, quod, fervor quemadmodum omnes res evocat et ad se ducit, ut etiam fructus e terra surgentes in altitudinem per calorem videmus, non minus aquae vapores a fontibus ad nubes per arcus excitari, eadem ratione solis impetus vehemens radiis trigoni forma porrectis insequentes stellas ad se perducit et ante currentes veluti refrenando retinendoque non patitur progredi, sed ad se regredi in alterius trigoni signum [esse]. Fortasse desiderabitur, quid ita sol quinto a se signo potius quam secundo aut tertio, quae sunt propiora, facit in his fervoribus retentiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장39)
rapidum ad naves praemittit achaten non praemittit, nec enim sequitur ipse, sed praerapidum, quod ex adfectu patris, id est eius qui mittit, intellegendum est, non ex Achatae velocitate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6441)
dubitatur ergo a quo sint vel quibus praemissi, vel cur praemissi, cum eos constet aliis iam in campo positis advenire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3655)

SEARCH

MENU NAVIGATION