라틴어 문장 검색

nam neque manere in iugo inopi neque regredi sine flagitio atque etiam periculo, si cedenti ex superioribus locis instaret hostis, poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 45:2)
progressis vixdum quattuor milia passuum nihil optabilius esse quam redire, qua venerant, si possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 52:2)
ipse ab Dio auratis statuis omnibus raptis, ne praeda hosti essent, incolas eius loci demigrare Pydnam cogit, et, quae temeritas consulis videri potuisset, quod eo processisset, unde invito hoste regredi nequiret, eam non inconsultam audaciam fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 68:1)
et consul capto iam Heracleo castra eo promovit, tamquam Dium atque inde summoto rege in Pieriam etiam progressurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 116:1)
ipsis quoque Romanis de se cogitandum fuisset, quando neque manere amissa Thessalia, unde exercitus alebatur, potuissent, neque progredi, cum ex adverso castra Macedonum essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 329:1)
et cum scaphas concurrere undique ab navibus cernerent, ad excipiendos sese venire rati, ut caperent potius quam occiderent, longius in aquam, quidam etiam natantes, progressi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 532:1)
progredi prae turba occurrentium ad spectaculum non poterat, a consule lictores missi sunt, qui summoto iter ad praetorium facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 73:2)
illuc regredere ab ostio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 111)
Mnesilochus eccum maestus progreditur foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 257)
] nunc edepol demum in memoriam regredior, audisse me quasi per nebulam, Hegionem meum patrem vocarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 444)
sed progreditur optume eccum Olympio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 458)
sed eccum progreditur cum corona et lampade meus socius, compar, commaritus vilicus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 233)
Menaechmum eccum ipsum video, progreditur foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 125)
heus Periplectomene et Pleusicles, progredimini.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 19)
heus Sceledre, nisi negotiumst, progredere ante aedis, te vocat Palaestrio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 24)

SEARCH

MENU NAVIGATION