라틴어 문장 검색

nullam omnino arbitramur de ea hereditate controversiam eum habiturum, et est hodie in bonis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 30 1:5)
sed quoniam habet praeterea negotia vetera in Sicilia sua, et hanc hereditatem fraternam et omnia eius tibi commendo in primisque ipsum, virum optimum mihique familiarissimum, iis studiis litterarum doctrinaeque praeditum, quibus ego maxime delector.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 30 1:6)
sin eadem nos fortuna premet, etiamne reliquias tuas misera proicies?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 2 4:5)
de hereditate Preciana (quae quidem mihi magno dolori est valde enim illum amavi) sed hoc velim cures, si auctio ante meum adventum fiet, ut Pomponius aut, si is minus poterit, Camillus nostrum negotium curet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 5 3:1)
quid, quod mulierem miserrimam, fidelissimam coniugem, me prosequi non sum passus, ut esset quae reliquias communis calamitatis, communis liberos tueretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 3:14)
cui magistri fiunt et domini constituuntur, qui qua lege et qua condicione pereat pronuntient, de quo homine praeconis vox praedicat et pretium conficit, huic acerbissimum vivo videntique funus indicitur, si funus id habendum est quo non amici conveniunt ad exsequias cohonestandas, sed bonorum emptores ut carnifices ad reliquias vitae lacerandas et distrahendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 2:3)
praedonum ille concursus et te duce latrocinium in foro constitutum et reliquiae coniurationis a Catilinae furiis ad tuum scelus furoremque conversae non civitas erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장8)
hereditatis spes quid iniquitatis in serviendo non suscipit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 4:2)
sed quoniam avidum hominem ad has discendi epulas recepi, sic accipiam, ut reliquiarum sit potius aliquid quam te hinc patiar non satiatum discedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장1)
Hereditas est pecunia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 1:4)
multis enim modis sine hereditate teneri pecuniae mortuorum possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 1:10)
Hereditas est pecunia quae morte alicuius ad quem- piam pervenit iure.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 1:14)
ex eodem similitudinis loco etiam exempla sumun- tur, ut Crassus in causa Curiana exemplis plurimis usus est, qui testamento sic heredes instituisset, ut si filius natus esset in decem mensibus isque mortuus prius quam in suam tutelam venisset, hereditatem obtinuissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 10장 4:1)
Et quod illius mentum sustulit, hereditatem accepit, ex qua plus involavit, quam illi relictum est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 43:14)
Quomodo nosti inquit illam Trimalchio nisi argentum composuerit, nisi reliquias pueris diviserit, aquam in os suum non coniciet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION