라틴어 문장 검색

Cum + nihilo minus eius sermonem nuntius ad Scipionem referret + sed restaret ut reliqua quae sibi vellet perageret, viator praeterea ab Iuba ad eum est missus qui diceret audiente Saserna 'vetat te rex colloqui'.
(카이사르, 아프리카 전기 57:5)
bona quidem eorum se venditurum, ita tamen qui eorum ipse sua bona redemisset, se bonorum venditionem inducturum et pecuniam multae nomine relaturum, ut incolumitatem retinere posset.
(카이사르, 아프리카 전기 90:3)
Multi praeterea armis exuti fugerunt, quorum scuta sunt relata LXXX.
(카이사르, 히스파니아 전기 9:6)
Qui cum in oppidum revertissent, relato responso clamore sublato, omni genere telorum misso pugnare pro muro toto coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:11)
Remissis legatis, cum ad portam venissent, [constitit] Ti.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:1)
Hoc praeterito tempore qui in oppido Ategua Bursavonenses capti sunt, legati profecti sunt cum nostris, uti rem gestam Bursavonensibus referrent;
(카이사르, 히스파니아 전기 22:1)
Pompeio qui Cordubae fuisset, rem gestam refert.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:7)
Interim legati a Pharnace responsa referunt:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 35:1)
Nemo erat, qui modo aliquam iacturam facere posset, quin aut vadimonio teneretur aut in reos referretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 49:4)
Horum odium confirmabant non nulli familiares eius qui, cum in illa societate versarentur rapinarum, nihilo minus oderant eum cuius nomine peccabant, sibique quod rapuerant acceptum referebant, quod interciderat aut erat interpellatum Cassio assignabant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 50:2)
Minucius inter saxa quae iacebant in itinere fugiens opprimitur et relato domum Cassio ad eum deducitur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 53:5)
+legiones V in castra remittit cohortibus XXX retentis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 55:2)
Qui si maxime nocentes sunt multati, tamen periculum vitae dolorque vulnerum pecuniae remissus crudelitatem cum avaritia certasse significabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 55:13)
Sanatis vulneribus arcessit omnis qui sibi pecunias expensas tulerant, acceptasque eas iubet referri;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:5)
Ponto vero decederet confestim familiasque publicanorum remitteret ceteraque restitueret sociis civibusque Romanis quae penes eum essent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION