라틴어 문장 검색

ubi vehementer venae super ulcera moventur, sanguinis profluvium.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 28:10)
Omne vero auxilium corporis, aut demit aliquam materiam, aut adjicit, aut evocat, aut reprimit, aut refrigerat, aut calefacit, simulque aut durat, aut mollit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IX De morborum curationibus. 2:1)
Leniter vero simul et reprimunt et molliunt lana succida ex aceto vel vino, cui oleum adjectum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 2:1)
At simul et reprimunt, et refrigerant herba muralis, περδίχιον appellant, serpyllum, pulegium, ocimum, herba sanguinalis, quam Graeci πολύγονον vocant, portulaca, papaveris folia, capreolique vitium, coriandri folia, hyoscyamum, muscus, siser, apium, solanum, quam στρύχνον Graeci vocant, brassicae folia, intubus, plantago, semen, contrita pira vel mala, praecipueque cotonea, lenticula, aqua frigida, maximeque pluvialis, vinum, acetum, et horum aliquo madens vel panis, vel farina, vel spongia, vel cinis, vel lana succida, vel etiam linteolum, creta cimolia, gypsum, melinum, myrteum, rosa, acerbum oleum, verbenarum contusa cum teneris caulibus folia;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 2:3)
Sine frigore autem reprimunt cocta mala cotonea, malicorium, aqua calida, in qua verbenae coctae sint, quas supra posui, pulvis vel ex faece vini, vel ex myrti foliis, amarae nuces.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 4:2)
Fereque, quae vehementer et reprimunt, et refrigerant, durant;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 6:1)
Neque verum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex vomica, aut ex inflammatione, aut ex ulcere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 5:5)
non ulcus, non *dejectio fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 9:4)
Mel purgat, rosa reprimit, simulque siccescere non sinit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 4:3)
deinde aqua fovere, in qua verbenae aliquae decoctae sint ex reprimentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 8:3)
Curatio prima est, supra praecordia imponere, quae reprimant, cataplasmata:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 2:1)
imponendumque praecordiis, quod simul et reprimat, et emolliat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 6:6)
ob quam ne ulcera quidem in his aegris facile sanescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 2:3)
ferramentisque candentibus pluribus locis venter exulcerandus est, et servanda ulcera diutius.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 10:4)
Utilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION