라틴어 문장 검색

O gloriam licitam, quia humanam, cui nec praesumptio perdita nee persuasio desperata reputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimodae, cui tantum pro patria, pro imperio, pro amicitia pati permissum est quantum pro deo non licet!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 10:1)
Nam et proxime ad lenonem damnando Christianam potius quam ad leonem confessi estis labem pudicitiae apud nos atrociorem omni poena et omni morte reputari.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 12:4)
Sed etsi Varro ludios a ludo id est a lusu interpretatur, sicut et Lupercos ludios appellabant, quod ludendo discurrant, tamen eum lusum iuvenum et diebus festis et templis et religionibus reputat.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:3)
Quid admirer?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 1:7)
Quae tamen mulier, dum consuetudinem menstruam patitur, prohiberi ecclesiam intrare non debet, quia ei naturae superfluitas in culpam non ualet reputari;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 6:6)
cur, quod munda mente mulier ex natura patitur, ei in inmunditiam reputetur?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 7:20)
saepe horrere sacros doluit Latona capillos, quos admirata est ipsa nouerca prius.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 313)
percunctatum deinde qui mortales essent, unde aut quo casu profecti domo quidve quaerentes in agrum Laurentinum exissent, postquam audierit Troianos esse, ducem Aeneam, filium et Veneris, cremata patria domo profugos sedem condendaeque urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis virique et animum vel bello vel paci paratum, dextra data fidem futurae amicitiae sanxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 23:2)
qui sis, non unde natus sis, reputa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 424:5)
ibi ab legatis - seu fossam fodiens palae innixus seu cum araret, operi certe, id quod constat, agresti intentus - salute data in vicem redditaque rogatus ut, quod bene verteret ipsi reique publicae, togatus mandata senatus audiret, admiratus rogitansque satin salve?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 286:1)
nec domesticas solum agitet curas, sed identidem hoc animo reputet, nostras nunc intueri manus senatum populumque Romanum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 434:2)
hanc multam ita aequo animo feretis, si reputabitis nulla ignaviae nota leviore vos designari potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 203:1)
non ipse se solum ea oppugnatione inpediit, sed Hannibalem post famam transitus eius tanto spe sua celeriorem iam moventem ex hibernis continuerat, quippe reputantem non solum quam lenta urbium oppugnatio esset, sed etiam quam ipse frustra eandem illam coloniam ab Trebia victor regressus temptasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 590:1)
quam compar consilium tuum parentis tui consilio sit reputa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 641:1)
nunc Syphacem mittere legatos idem admirantem, quae tam diuturnae morae sit causa postulantemque ut aut traiciatur tandem in Africam exercitus aut, si mutata consilia sint, certior fiat, ut et ipse sibi ac regno suo possit consulere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 336:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION