라틴어 문장 검색

quem quidem nihil opinari tu quoque Luculle concedis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:16)
'si ulli rei sapiens adsentietur umquam, aliquando etiam opinabitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 91:1)
numquam autem opinabitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 91:2)
ita sequebatur etiam opinari, quod tu non vis, et recte ut mihi videris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 91:6)
sed illud primum, sapientem si adsensurus esset etiam opinaturum, falsum esse Stoici dicunt et eorum adstipulator Antiochus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 91:7)
nemo umquam superiorum non modo expresserat sed ne dixerat quidem posse hominem nihil opinari, nec solum posse sed ita necesse esse sapienti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 104:1)
quaesivit de Zenone fortasse quid futurum esset si nec percipere quicquam posset sapiens nec opinari sapientis esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 104:3)
ille credo nihil opinaturum, quoniam esset quod percipi posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 104:4)
licebat enim 'nihil percipere et tamen opinari';
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 105:3)
Iam illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros mentemque et totam constructionem hominis fabricata natura - cur non extimescam opinandi temeritatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 116:3)
Si enim mihi cum Peripatetico res esset, qui id percipi posse diceret quod inpressum esset e vero, neque adhaerere illam magnam accessionem 'quo modo inprimi non posset a falso', cum simplici homine simpliciter agerem nec magno opere contenderem atque etiam si, cum ego nihil dicerem posse conprendi, diceret ille sapientem interdum opinari, non repugnarem, praesertim ne Carneade quidem huic loco valde repugnante.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 150:3)
itaque incognito nimirum adsentiar id est opinabor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 151:3)
ut omittam alia, haec duo de quibus agitur quis umquam dixit aut veteris Academiae aut Peripateticorum, vel id solum percipi posse quod esset verum tale quale falsum esse non posset, vel sapientem nihil opinari:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 151:7)
tu cum me incognito adsentiri vetes idque turpissimum esse dicas et plenissimum temeritatis, tantum tibi adroges ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas, mores fingas, fines bonorum malorumque constituas, officia describas, quam vitam ingrediar definias, idem- que etiarn disputandi et intellegeadi iudicium dicas te et artificium traditurum - perficies ut ego ista innumerabilia conplectens nusquam labar nihil opiner?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 153:2)
age restitero Peripateticis, qui sibi cum oratoribus cognationem esse, qui claros viros a se instructos dicant rem publicam saepe rexisse, sustinuero Epicureos, tot meos familiares, tam bonos tam inter se amantes viros:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 154:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION