라틴어 문장 검색

Trinacria qualis ora repercussum Libyco mare sumit ab aestu, mox plenum Phoebo vatem et celerare iubentem nunc humilis genua amplectens, nunc ora canentis nequiquam reticere rogat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권278)
"solvite quaeso manus infestaque vincula tandem dividite, et medium nunc saltem admittite patrem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권339)
nec adhuc, quae busta, repertum, sed placidus quemcumque rogant mitisque supremi admittat cineris consortem et misceat umbras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권206)
Tristitiam, si potes, ne admiseris.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 744)
Neque enim ideo non putaretis requirenda quaestionibus scelera, quia certi essetis admitti ea ex nominis confessione, qui hodie de confesso homicida, scientes homicidium quid sit, nihilominus ordinem extorquetis admissi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 10:2)
Nulla lex vetat discuti quod prohibet admitti, quia neque iudex iuste ulciscitur, nisi cognoscat admissum esse quod non licet, neque civis fideliter legi obsequitur ignorans quale sit quod ulciscitur lex.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 12:1)
Si semper latemus, quando proditum est quod admittimus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 4:6)
Ab ipsis enim reis non utique, cum vel ex forma omnibus mysteriis silentii fides debeatur, Samothracia et Eleůsinia reticentur, quanto magis talia quae prodita interim etiam humanam animadversionem provocabunt, dum divina servatur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 6:2)
Piaculum enim admiseris nisi incestum feceris.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 3:3)
Et tamen quod facinus admittit qui magis ad Caesarem promerendum et operam et spem suam transfert nec appellationem dei ita ut imperatoris in aliquo principe confitetur, cum capitale esse iudicetur alium praeter Caesarem et dicere et audire?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 4:1)
Admittitis nos enim probare quodcunque defendimus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 31장 1:3)
Quod sit de religionis officio, nihil vilitatis, nihil immodestiae admittit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 17:2)
Admittite prius dispositiones eius, et non retorquebitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 2:2)
"non occides,non idolum coles, non adulterium, non fraudem admittes,"
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:4)
Numquam diuitibus honoris siue timoris gratia, siqua delinquissent, reticebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION