라틴어 문장 검색

Animadvertit qui mihi proximus recumbebat, et an probarem interrogavit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 3:1)
Admiratus reticuit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 10:4)
Iterum clamor, iterum reticuit, et post silentium coepit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 11:1)
at ille etiam proximus toro sedit, quo die qua hora nata esset interrogavit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 3:2)
Nam modo legatos interrogabam, docuissentne me aliquid quod re probari posse confiderent;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 20:1)
Concipere animo potes quam simus fatigati, quibus totiens agendum totiens altercandum, tam multi testes interrogandi sublevandi refutandi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 23:1)
Interrogo ipse me, an aliquid omiserim rursus, et rursus paene omisi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 35:1)
quin immo quotiens cubiculum eius intraret, vivere filium atque etiam commodiorem esse simulabat, ac persaepe interroganti, quid ageret puer, respondebat;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:4)
Interrogati a Nepote praetore, quem docuissent, responderunt quem prius.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 4 2:3)
Interrogati an tunc gratis adfuisset, responderunt sex milibus nummum;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 4 2:4)
- primum ego officium scriptoris existimo, titulum suum legat atque identidem interroget se quid coeperit scribere, sciatque si materiae immoratur non esse longum, longissimum si aliquid accersit atque attrahit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 42:2)
concurrere omnes, ipsum puerum tamquam miraculum aspicere, interrogare audire narrare.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 5:2)
Ego, quia sciebam acta Bassi rescissa datumque a senatu ius omnibus, de quibus ille aliquid constituisset, ex integro agendi, dumtaxat per biennium, interrogavi hunc, quem relegaverat, an adisset docuissetque proconsulem.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 56 4:3)
Ego a destinatis censoribus quid sentirem interrogatus eos quidem, qui minores triginta annis gessissent magistratum, putabam posse in senatum et secundum edictum Augusti et secundum legem Pompeiam legi, quoniam Augustus gerere magistratus minoribus annis triginta permisisset, lex senatorem esse voluisset qui gessisset magistratum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 79 4:1)
Interrogavi ipsos an essent Christiani.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION