라틴어 문장 검색

Quibus lamentis, quo dolore, quo gemitu te absentem persecutus sim, istae quoque litterae testes sunt, quas lacrimis cernis interlitas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:2)
Gladium tenet hostis, ut me perimat, et ego de matris lacrimis cogitabo?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:16)
Cotidie lacrimae, cotidie gemitus et, si quando repugnantem somnus imminens oppressisset, nuda humo vix ossa haerentia conlidebam.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:4)
Ita omni auxilio destitutus ad Iesu iacebam pedes, rigabam lacrimis, crine tergebam et repugnantem carnem ebdomadarum inedia subiugabam.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:8)
et, ut mihi ipse testis est dominus, post multas lacrimas, post caelo oculos inhaerentes nonnunquam videbar mihi interesse agminibus angelorum et laetus gaudensque cantabam:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:13)
Alioquin ad exemplum horum potes tibi ipsa colligere, quomodo et primus de paradiso homo ventri magis oboediens quam Deo in hanc lacrimarum deictus est vallem et ipsum dominum fame Satanas temptaverit in deserto et apostolus clamitet:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:3)
Lava per singulas noctes lectum tuum, in lacrimis stratum tuum riga.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:2)
post noctium crebras vigilias, post lacrimas, quas mihi praeteritorum recordatio peccatorum ex imis visceribus eruebat, Plautus sumebatur in manibus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:3)
In haec sacramenti verba dimissus revertor ad superos et mirantibus omnibus oculos aperio tanto lacrimarum imbre perfusos, ut etiam incredulis fidem facerent ex dolore.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:21)
"Tacite volvuntur per ora lacrimae et ne in singultus quidem erumpit dolor."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:85)
Ezechias vicina morte ferretur, ut fusus in lacrimis quindecim annorum spatio proteletur ad vitam;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 1:3)
Illae Christianos oculos potius scandalizent, quae purpurisso et quibusdam fucis ora oculosque depingunt, quarum facies gypseae et nimio candore deformes idola mentiuntur, quibus si forte inprovidens lacrimarum stilla eruperit, sulco defluit, quas nec numerus annorum potest docere, quod vetulae sunt, quae capillis alienis verticem instruunt et praeteritam iuventutem in rugis anilibus poliunt, quae denique ante nepotum gregem trementes virgunculae conponuntur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:6)
Flectuntur genua super nudam humum et crebris lacrimis facies psimithio ante sordidata purgatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:10)
Alius incessum meum calumniabatur et risum, ille vultui detrahebat, haec in simplicitate aliud suspicetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:6)
et certe veritatem magis exprimunt tormenta quam risus, nisi quod facilius creditur, quod aut fictum libenter auditur aut non fletum, ut fingatur, inpellitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION